라틴어 문장 검색

his contraria magis gaudere brevibus, argumenta, partitiones, iocos et quidquid est sermoni magis simile.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 388:3)
age, si de morte filii sui vel iniuria, quae morte sit gravior, dicendum patri fuerit, aut in narrando gratiam illam expositionis, quae continget ex sermone puro atque dilucido, quaeret, breviter ac significanter ordinem rei protulisse contentus, aut argumenta diducet in digitos et propositionum ac partitionum captabit leporem et, ut plerumque in hoc genere moris est, intentione omni remissa loquetur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 54:1)
Huic iudicio consentaneum erit omnia, quae virtute contacta sunt, et bona iudicare et inter se paria.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 33:1)
Nec enim quicquam minus inter se consentaneum est quam aliquem moveri, quod sibi talis frater parum diu contigerit, non gaudere, quod tamen contigerit.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 62:3)
cui non rhetorica partitio, non oratoriae minae,3 non grammaticales figurae congruentem decorem disciplinamque suppeditaverunt.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 1:3)
etenim minime consentaneum est, cum bello tuo forsitan vix sufficias, te ad opem ferendam aliis gloriari venisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 238:2)
ita destituta eorum spe, qui fratre accusato partitionem regni petiturum crediderant, curia excessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 220:1)
Non par videtur neque sit consentaneum, cum haec intus sit et cum amica accubet cumque osculetur et convivae alii accubent, praesentibus illis paedagogus una ut siet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 1, scene 246)
Itaque, imperator, in primo volumine tibi de arte et quas habeat ea virtutes quibusque disciplinis oporteat esse auctum architectum, exposui et subieci causas, quid ita earum oporteat eum esse peritum, rationesque summae architecturae partitione distribui finitionibusque terminavi.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 머리말13)
Mathematici vero contra disputantes ea re perfectum dixerunt esse numerum qui sex dicitur, quod is numerus habet partitiones eorum rationibus sex numero convenientes sic:
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 1장22)
Omnes aedium sacrarum ratiocinationes, uti mihi traditae sunt, exposui ordinesque et symmetrias earum partitionibus distinxi, et quarum dispares sunt figurae et quibus discriminibus inter se sunt disparatae, quoad potui significare scriptis, exposui.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 8장23)
Sed Antipatro hoc idem postulanti, cum diceret ei qui adfirmaret nihil posse percipi [consentaneum esse] unum tamen illud dicere percipi posse consentaneum esse ut alia non possent, Carneades acutius resistebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 38:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION