라틴어 문장 검색

Loco patefacto, si qua parte membrana non nouam plagam sed ueterem habet, tenuis excidenda habena est, quae tantum oras eius exulceret.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 17장 3:2)
Nam qui metu fistulae, quam illo loco rhyada Graeci uocant, parum patefaciunt, maiore eodem periculo reuoluuntur, quia calculus iter, cum ui promitur, facit, nisi accipit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 12:1)
Cum uero ea patefacta est, in conspectum calculus uenit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 12:5)
Quocumque autem modo ceruix patefacta est, leniter extrahi quod asperum est debet, nulla propter festinationem ui admota.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 17:3)
At si caro increuit, necessarium est recta linea patefacere;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 28장 2:2)
tum patefacta uena tenui et retuso ferramento candente modice premitur, uitaturque, ne plagae ipsius orae adurantur, quas reducere hamulis facile est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 31장 2:3)
Vix umquam nigrities, interdum caries per totum os perrumpit, maximeque ubi uitiata caluaria est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 5:2)
Ergo tum lentius ducenda habena suspendendaque manus sinistra est et saepius attollenda, et foraminis altitudo consideranda, ut, quandoque qui perrumpatur, sentiamus, neque periclitemur, ne mucrone cerebri membrana laedatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 7:5)
Patefacto cerebro qua ratione agendum sit, dicam, cum ad fracta ossa uenero.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 10:1)
Quacumque autem de causa curatio haec necessaria est, si nondum satis cutis patefacta est, latius aperienda est, donec quicquid laesum est in conspectu sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 8:1)
Haec quoque igitur interdum sic finditur, ut ne summum quidem os sed interior pars eius, quae rara est, laedatur, interdum sic, ut eam totam is casus perruperit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 9장 1:3)
*331, 1819 Vix unquam nigrities, caries saepe totum os perrumpit, Targa.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1818)
- Vix unquam nigrities integrum caries per totum os perrumpit codd.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1819)
Vix unquam nigrities, interdum caries, totum os perrumpit.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1823)
per seu glossema est, sive potius piovenit e verbo perrumpit praeoccupato.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1825)

SEARCH

MENU NAVIGATION