라틴어 문장 검색

Nunc quoniam pisces horum satis patuerunt, accipe aliud pari quidem stultitia, sed multo tanta uanius et nequius excogitatum.
(아풀레이우스, 변명 40:1)
Nunc tempus est ad epistulas Pudentillae praeuerti, uel adeo totius rei ordinem paulo altius petere, ut omnibus manifestissime pateat me, quem lucri cupiditate inuasisse Pudentillae domum dictitant, si ullum lucrum cogitarem, fugere semper a domo ista debuisse, quin et in ceteris causis minime prosperum matrimonium, - nisi ipsa mulier tot incommoda uirtutibus suis repensaret, inimicum.
(아풀레이우스, 변명 64:1)
patent artes tuae, Rufine, fraudes hiant, detectum mendacium est:
(아풀레이우스, 변명 81:7)
pro quibus homini uox diuinitus data angustior quidem, sed maiorem habet utilitatem mentibus quam auribus delectationem.
(아풀레이우스, 플로리다 17:14)
patebat spongia offulciens Panthia
(아풀레이우스, 변신, 1권 11:15)
"Tunc itaque sublimis ille vexillariis noster Lamachus spectatae virtutis suae fiducia, qua clavi immittendae foramen patebat sensim immissa manu, claustrum evellere gestiebat:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:11)
"modulatae multitudinis conferta vox aures eius affertur, ut, quamvis hominum nemo pareret, chorus tamen esse pateret."
(아풀레이우스, 변신, 5권25)
"Inter istam spicarum congeriem patere vel pauculos dies delitescam, quoad deae tantae saeviens ira spatio temporis mitigetur vel certe meae vires diutino labore fessae quietis intervallo leniantur."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:14)
"namque saxum immani magnitudine procerum et inaccessa salebritate lubricum mediis e faucibus lapidis fontes horridos evomebat, qui statim proni foraminis lacunis editi perque proclive delapsi et angusti canalis exaratocontecti tramite proxumam convallem latenter incidebant."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:105)
"Sed cedo istam urnulam, et protinus arreptam complexamque festinat libratisque pinnarum nutantium molibus inter genas saevientium dentium et trisulca vibramina draconum remigium dextra laevaque porrigens volentes aquas et ut abiret innoxius permittentes excipit, commentus ob iussum Veneris patere eique se praeministrare, quare paulo facilior adeundi fuit copia."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:116)
ac dum ludicris scaenicorum choreis primitiae spectaculi dedicantur, tantisper ante portam constitutus pabulum laetissimi graminis, quod in ipso germinabat aditu, libens affectabam, subinde curiosos oculos patente porta spectaculi prospectu gratissimo reficiens.
(아풀레이우스, 변신, 10권 29:6)
quam quidem laciniam curiosulus ventus satis amanter nunc lasciviens reflabat, ut dimota pateret flos aetatulae, nunc luxurians aspirabat, ut adhaerens pressule membrorum voluptatem graphice deliniaret.
(아풀레이우스, 변신, 10권 31:2)
nam dextra quidem ferebat aereum crepitaculum, cuius per angustam laminam in modum baltei recurvatam traiectae mediae paucae virgulae, crispante brachio trigeminos iactus, reddebant argutum sonorem;
(아풀레이우스, 변신, 11권 4:4)
nil occultum, iam patent omnia;
(ARCHIPOETA, I42)
mea vobis patet intentio;
(ARCHIPOETA, I169)

SEARCH

MENU NAVIGATION