라틴어 문장 검색

ac dum ludicris scaenicorum choreis primitiae spectaculi dedicantur, tantisper ante portam constitutus pabulum laetissimi graminis, quod in ipso germinabat aditu, libens affectabam, subinde curiosos oculos patente porta spectaculi prospectu gratissimo reficiens.
(아풀레이우스, 변신, 10권 29:6)
quam quidem laciniam curiosulus ventus satis amanter nunc lasciviens reflabat, ut dimota pateret flos aetatulae, nunc luxurians aspirabat, ut adhaerens pressule membrorum voluptatem graphice deliniaret.
(아풀레이우스, 변신, 10권 31:2)
patefecit mundo per filium,
(ARCHIPOETA, I34)
nil occultum, iam patent omnia;
(ARCHIPOETA, I42)
mea vobis patet intentio;
(ARCHIPOETA, I169)
magnis et minoribus tuae patent fores;
(ARCHIPOETA, IX18)
quod iam patent omnibus viae regionum,
(ARCHIPOETA, IX114)
homo videt faciem, sed cor patet Iovi.
(ARCHIPOETA, X64)
Sed, cum equitare ad eum non possem, alium transmisi ad eum indiculum, qui remorationis meae causam illi patefaceret et, si de illa infirmitate resipiscere possem, me velle implere quae promiseram, renunciaret.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 79 82:16)
Sed, ut apertius ignorantibus pateat, causam huius tardae inchoationis expedire curabo.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 87 90:2)
Nam duos eiusdem gentis Gallicae servulos praemio conductos ita fraudulenter docuerunt, ut nocturno tempore, cum omnes delectabili corporis quiete graviter dormirent, patefactam armati intrarent ecclesiam;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 96 101:2)
vides enim pro tua prudentia, quam late locus iste pateat reprehensioni.
(아우구스티누스, 편지들, 6. (A. D. 390 Epist. XVII) 1:8)
Servavi utriusque promissionis fidem, non solum illius quam iam populo patefeceram, verum etiam illius in qua uno teste, quantum ad homines adtinet, detinebar.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 2:3)
"Aut ad primatum locus sicut ceteris et mihi patere debuit aut episcopatus mihi remanere non debuit."
(아우구스티누스, 편지들, 47. (A. D. 423 Epist. CCIX) Domino Beatissimo et Debita Caritate Venerando Sancto Papae Caelestino Augustinus In Domino salutem 8:4)
Ista, quae omnibus patent, tot et tanta mala, quae a te.
(아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION