라틴어 문장 검색

Dic, dic quod peto, Magne, dic, amabo, Felix nomine, mente, honore, forma, natis, coniuge, fratribus, parente, germanis genitoris atque matris et summo patruelium Camillo:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem2)
hinc inter nos summa et principalis necessitudo, et ea quidem patruelis, non germana fraternitas, quae plerumque se purius fortius meracius amat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Probo suo salutem 1:2)
nam facultatum inter germanos prius lite sopita iam qui nascuntur ex fratribus nihil invicem controversantur, et hinc saepe caritas in patruelibus maior, quia desistit simultas a divisione nec cessat affectus a semine, secundus nobis animorum nexus accessit de studiorum parilitate, quia idem sentimus culpamus laudamus in litteris et aeque nobis quaelibet dictio placet improbaturque.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Probo suo salutem 1:3)
nam patrueli paterno caelibi intestatoque defuncto per agnationis praerogativam succedere parat, nisi tamen coeptis factiosa vis obviet.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Petronio suo salutem 3:2)
Octavio Mamilio Tusculano - is longe princeps Latini nominis erat, si famae credimus, ab Ulixe deaque Circa oriundus - ei Mamilio filiam nuptum dat perque eas nuptias multos sibi cognatos amicosque eius conciliat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 505:1)
Tarquinius spe omni reditus incisa exsulatum ad generum Mamilium Octavium Tusculum abiit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 167:1)
super belli Sabini metum id quoque accesserat, quod triginta iam coniurasse populos concitante Octavio Mamilio satis constabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 189:1)
et ad alterum cornu Aebutius magister equitum in Octavium Mamilium impetum dederat, nec fefellit veniens Tusculanum ducem, contra quem et ille concitat equum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 205:1)
itaque cum in ipsum et innocentia tutum et magistratu, in quo erat, impetus fieri non posset, flexere iras in C. Sempronium, patruelem Atratini, eique ob ignominiam Volsci belli adiutore collega M. Canuleio diem dixere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 476:1)
Nautius - Octavium Maecium quidam eum tradunt - cum auxiliaribus cohortibus erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 599:3)
neque obscuri generis homines sed clari inlustresque, Corbis et Orsua, patrueles fratres, de principatu civitatis quam Ibem vocabant ambigentes, ferro se certaturos professi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 322:1)
Octavius, et ex privatis Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 561:4)
Octavio Sardinia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 563:5)
Octavio, qui provinciae praeerat, captae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 721:2)
Octavio, ut cum Sardiniam legionemque Ti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 181:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION