라틴어 문장 검색

Sanctificatio eius desolata est sicut solitudo, dies festi eius conversi sunt in luctum, sabbata eius in opprobrium, honor eius in nihilum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장39)
et multi ex Israel consenserunt cultui eius et sacrificaverunt idolis et coinquinaverunt sabbatum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장43)
et prohibere holocausta et sacrificia et placationes fieri in templo Dei et contaminare sabbata et dies sollemnes
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장45)
Et cucurrerunt post illos multi, et deprehendentes eos applicaverunt contra eos et constituerunt adversus eos proelium in die sabbatorum
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장32)
Et dixerunt: " Non exibimus neque faciemus verbum regis, ut polluamus diem sabbatorum ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장34)
Et insurrexerunt in eos in bello sabbatis; et mortui sunt ipsi et uxores eorum et filii eorum et pecora eorum usque ad mille animas hominum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장38)
Et cogitaverunt in die illa dicentes: " Omnis homo, quicumque venerit ad nos in bello die sabbatorum, pugnemus adversus eum et non moriemur omnes, sicut mortui sunt fratres nostri in occultis ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장41)
Et fecit pacem cum his, qui erant in Bethsura; et exierunt de civitate, quia non erant eis ibi alimenta, eo quod conclusi essent in ea, quia sabbatum erat terrae.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장49)
Et cognovit Bacchides die sabbatorum et venit ipse et omnis exercitus eius trans Iordanem.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장34)
Et audivit Bacchides et venit die sabbatorum usque ad oram Iordanis in virtute magna.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장43)
Et omnes dies sollemnes et sabbata et neomeniae et dies decreti et tres dies ante diem sollemnem et tres dies post diem sollemnem sint omnes immunitatis et remissionis omnibus Iudaeis, qui sunt in regno meo;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장34)
Qui cum venisset Hierosolymam et pacificum se simulasset, quievit usque ad diem sanctum sabbati et, cum comprehenderet feriatos Iudaeos, arma capere suis praecepit;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장25)
Neque autem sabbata custodiebantur, neque dies sollemnes patrii servabantur, nec simpliciter Iudaeum se esse quisquam confitebatur.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 6장6)
nam erat ante sabbatum, quam ob causam non perseveraverunt insequentes eos.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 8장26)
Cum autem ipsorum arma collegissent spoliisque hostes exuissent, circa sabbatum versabantur impensius benedicentes et confitentes Domino, qui liberavit eos in isto die misericordiae initium constituens in eos.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 8장27)

SEARCH

MENU NAVIGATION