라틴어 문장 검색

Neque vero his solis, quos capitis imbecillitas torque, usus aquae frigidae prodest, sed iis etiam, quos assiduae lippitudines, gravedines, destillationes, tonsillaeque male habent.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., V De his qui lippitudine, gravedine, destillatione, tonsillisque laborant. 1:1)
Tum si qua imbecillitas oritur, proximum est, ut infantes, tenerosque adhuc pueros serpentia ulcera oris, quae ἄφθασ Graeci nominant, vomitus, nocturnae vigiliae, aurium humor, circa umbilicum inflammationes exerceant.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, I Quae anni tempora, quae tempestatum genera, quae partes aetatis, qualia corpora vel tuta vel morbis et qualibus opportuna sint. 18:1)
isque propter imbecillitatem jam non audit, aut non videt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VI De indiciis mortis. 4:3)
Neque id evitare humana imbecillitas in tanta varietate corporum potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VI De indiciis mortis. 18:1)
modo in partibus, aut quia ejus ipsius membri imbecillitas id requirit, aut quia alterius.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XIV De frictione. 7:6)
At ubi totius corporis imbecillitas hanc curationem per totum id exigit, brevior esse debet et lenior;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XIV De frictione. 10:3)
quoniam ex imbecillitate summum periculum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IV De febrium curationum diversis generibus. 3:7)
si imbecillitatem vereri coeperit, cibo subveniat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IV De febrium curationum diversis generibus. 8:5)
Id enim ejus officium est, ut aegrum, neque supervacua materia oneret, neque imbecillitatem fame prodat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IV De febrium curationum diversis generibus. 8:6)
Si vero imbecillitas , et post febrem vinum, et medio die paulum cibi debebit assumere.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XIV Curatio tertianae febris. 3:6)
si imbecillitas occupavit, pro exercitatione gestatio est:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XV Curatio quartanae febris. 6:2)
reliquo tempore, nisi imbecillitas urget, abstinere;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVI Curatio duarum quartanarum. 1:5)
Si vero imbecillitas est, rosa tantum caput, adjecto serpyllo, similive aliquo, madefaciendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 9:2)
neque jejunio utique vexandus, ne imbecillitate in cardiacum incidat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 16:5)
Id autem nihil aliud est, quam nimia imbecillitas corporis, quod stomacho languente, immodico sudore digeritur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XIX De cardiacis. 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION