라틴어 문장 검색

Et post haec revertentur filii Israel et quaerent Dominum Deum suum et David regem suum et pavebunt ad Dominum et ad bonum eius in fine dierum.
(불가타 성경, 호세아서, 3장5)
lingent pulverem sicut serpens, velut reptilia terrae. Trementes exibunt de aedibus suis " ad Dominum Deum nostrum " formidabunt et timebunt te.
(불가타 성경, 미카서, 7장17)
Pactum meum fuit cum eo vitae et pacis, et dedi haec ei simul cum timore, et timuit me et a facie nominis mei pavebat.
(불가타 성경, 말라키서, 2장5)
Et ait Iudas viris, qui secum erant: " Ne timueritis multitudinem eorum et impetum eorum ne formidetis;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장8)
Et audierunt adversarii quod paratus est Ionathas cum suis in bellum, et timuerunt et formidaverunt in corde suo et accenderunt focos in castris suis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장28)
Ex quibus quidam formidantes et non credentes Dei iustitiae in fugam vertebantur et in alios locos seipsos transferebant;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 8장13)
et hortabatur suos, ne formidarent adventum nationum, sed in mente habentes adiutoria sibi facta de caelo et nunc sperarent ab Omnipotente sibi affuturam victoriam.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 15장8)
Nam etsi apud te facilius veniae locus esset, aliquando tamen ipsam formidabat facilitatem suspecta securitas.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Boetii 3:7)
At quisquis trepidus pauet uel optat,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VII 15:1)
eademque in alterutro mutabilitas nec formidandas fortunae minas nec exoptandas facit esse blanditias.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, I 1:28)
Pauidus ac fugax non metuenda formidat:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 2:17)
Hoc monitu pariter nascentia bella repressit et bello quaesivit opes legitque precantes auxilio mensus numerum, qui congruus esset nec gravis Italiae formidandusve regenti.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:151)
miscetur decori virtus pulcherque severo armatur terrore pudor, galeaeque minaci flava cruentarum praetenditur umbra iubarum, et formidato clipeus Titana lacessit lumine, quem tota variarat Mulciber arte.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:39)
Oblitae scelerum formidatique furoris Eumenides cratera parant et vina feroci crine bibunt flexisque minis iam lene canentes extendunt socios ad pocula plena cerastas et festas alio succendunt lumine taedas.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:190)
cuncta pavet speratque nihil.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:78)

SEARCH

MENU NAVIGATION