라틴어 문장 검색

Sed Nero vocato senatu, oratione inter patres habita, edictum apud populum et conlata in libros indicia confessionesque damnatorum adiunxit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 73장1)
At nunc natus infans delegatur Graeculae alicui ancillae, cui adiungitur unus aut alter ex omnibus servis, plerumque vilissimus nec cuiquam serio ministerio adcommodatus.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 29장 1:1)
in universum aestimanti plus penes peditem roboris;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 6장 4:1)
De minoribus rebus principes consultant, de maioribus omnes, ita tamen ut ea quoque, quorum penes plebem arbitrium est, apud principes praetractentur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 11장 1:1)
omnium penes hos initia pugnarum;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 31장 4:2)
nec velis ministrant nec remos in ordinem lateribus adiungunt:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 44장 1:3)
plus impetus felicibus, maiorem constantiam penes miseros esse.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 15장 5:4)
legio classica nihil cunctata praetorianis adiungitur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 31장7)
adiungitur Licinius Proculus, intima familiaritate Othonis suspectus consilia eius fovisse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 46장3)
scires illum priore biduo non penes rem publicam fuisse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 57장5)
nec in Raeticis copiis mora quo minus statim adiungerentur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 59장5)
benigne excepti modestia certavere, sed brevis laetitia fuit cohortium intemperie, quas a legione quarta decima, ut supra memoravimus, digressas exercitui suo Fabius Valens adiunxerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 64장7)
mox a Nerone, ut in Aegyptum praemitterentur, exciti et ob bellum Vindicis revocati ac tum in Italia manentes, instinctu decurionum, qui Othonis ignari, Vitellio obstricti robur adventantium legionum et famam Germanici exercitus attollebant, transiere in partis et ut donum aliquod novo principi firmissima transpadanae regionis municipia, Mediolanum ac Novariam et Eporediam et Vercellas, adiunxere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 70장3)
praetoriani, quos per simulationem officii legatis Otho adiunxerat, remissi antequam legionibus miscerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 74장5)
longinquae provinciae et quidquid armorum mari dirimitur penes Othonem manebat, non partium studio, sed erat grande momentum in nomine urbis ac praetexto senatus, et occupaverat animos prior auditus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 76장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION