라틴어 문장 검색

o quae beatam diva tenes Cyprum et Memphin carentem Sithonia nive, regina, sublimi flagello tange Chloen semel arrogantem.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 264)
sive te rupes et acuta leto saxa delectant, age te procellae crede veloci, nisi erile mavis carpere pensum regius sanguis dominaeque tradi barbarae paelex.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 2721)
"sectus flagellis hic triumviralibus praeconis ad fastidium arat Falerni mille fundi iugera et Appiam mannis terit sedilibusque magnus in primis eques Othone contempto sedet."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 44)
hic se praecipitem tecto dedit, ille flagellis ad mortem caesus, fugiens hic decidit acrem praedonum in turbam, dedit hic pro corpore nummos, hunc perminxerunt calones;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Improbus, dum vitia quaedam declinant, in contraria incidere.23)
adsit regula, peccatis quae poenas inroget aequas, ne scutica dignum horribili sectere flagello.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda. 2:16)
quaedam vero etiam in defensionis speciem cadent, ut si in laude Herculis permutatum cum regina Lydiae habitum et imperata, ut traditur, pensa orator excuset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 194:1)
ne illud quidem ignorare oportet, quaedam esse quae colorem non recipiant, sed tantum defendenda sint, qualis est ille dives, qui statuam pauperis inimici flagellis cecidit et reus est iniuriarum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 189:1)
excussi manibus radii, revolutaque pensa?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 105:4)
videas autem rixatores quosdam neque iudicum reverentia neque agendi more ac modo contineri, quo ipso mentis habitu manifestum sit, tam in suscipiendis quam in agendis causis nihil pensi habere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 30:2)
neque id quibus modis adsequeretur, dum sibi regnum pararet, quicquam pensi habebat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 5장8)
rapere, consumere, sua parvi pendere, aliena cupere, pudorem, pudicitiam, divina atque humana promiscua, nihil pensi neque moderati habere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 12장3)
neque reticere, quae audierat, neque suamet ipse scelera occultare, prorsus neque dicere neque facere quicquam pensi habebat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 23장3)
Quibus si quicquam umquam pensi fuisset, non ea consilia de re publica habuissent.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장60)
Ita cum potentia auaritia sine modo modestiaque invadere, polluere et vastare omnia, nihil pensi neque sancti habere, quoad semet ipsa praecipitauit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 41장14)
scio alios inter flagella ridere, alios gemere sub colapho.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 5:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION