라틴어 문장 검색

Ille interritus et parte copiarum apud Syriam relicta, ut munimenta Euphrati imposita retinerentur, qua proximum et commeatibus non egenum, regionem Commagenam, exim Cappadociam, inde Armenios petivit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 12장1)
fames in vulgus inopia quaestus et penuria alimentorum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 86장5)
promoveri ad quartum a Bedriaco castra placuit, adeo imperite ut quamquam verno tempore anni et tot circum amnibus penuria aquae fatigarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 39장5)
igitur Vitellii nomine adscitis gentibus, quae Pontum accolunt, corrupto in spem rapinarum egentissimo quoque, haud temnendae manus ductor, Trapezuntem vetusta fama civitatem, a Graecis in extremo Ponticae orae conditam, subitus inrupit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 47장4)
nec deerat egentissimus quisque e plebe et pessimi servitiorum prodere ultro ditis dominos, alii ab amicis monstrabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 1장9)
apud imperitos prodigii loco accipiebatur ipsa aquarum penuria, tamquam nos amnes quoque et vetera imperii munimenta desererent:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 26장3)
et quanquam obsidione Massiliae, quae sibi in itinere portas clauserat, summaque frumentariae rei penuria retardante breui tamen omnia subegit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 34장 2:2)
auxit cenae rumorem summa tunc in ciuitate penuria ac fames, adclamatumque est postridie:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 70장 2:1)
terra caeloque aquarum penuria est, steriles harenae iacent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 7장 7:2)
Rex ante omnis maestus cupiebat quidem subsistere funeri adfuturus, sed penuria commeatuum festinare cogebat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 6장 22:1)
His ita conpositis Alexander Arsame Drangarum satrape constituto iter pronuntiari iubet in Arimaspos, quos iam tunc mutato nomine Euergetas appellabant, ex quo frigore victusque penuria Cyri exercitum adfectum tectis et commeatibus iuverant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 3장 1:1)
In quarum penuria milites fluviatili pisce et herbis sustinebantur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 4장 23:1)
Aquarum, ut ante dictum est, penuria prius desperatione quam desiderio bibendi sitim accendit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 5장 2:1)
duret ut invalidis et adhuc genitoris egenis, haut aliter socii supremo in tempore Tiphyn
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quintus. 27:1)
In hoc statu egeno, exercitus per hebdomadas duas permansit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.61)

SEARCH

MENU NAVIGATION