라틴어 문장 검색

Parhedrum excita ut hortum ipse conducat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 18 1:12)
qui non solum Etruscos - eos enim penitus contempserat - sed hunc P. Varium, fortissimum atque optimum civem, iudicem nostrum, pellere possessionibus armis castrisque conatus est, qui cum architectis et decempedis villas multorum hortosque peragrabat, qui Ianiculo et Alpibus spem possessionum terminarat suarum, qui cum ab equite Romano splendido et forti, M. Paconio, non impetrasset, ut sibi insulam in lacu Prilio venderet, repente lintribus in eam insulam materiem, calcem, caementa, harenam convexit dominoque trans ripam inspectante non dubitavit aedificium exstruere in alieno;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 27장 3:1)
qua fines imperi populi Romani sunt, ea non solum fama iam de illo sed etiam laetitia peragravit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 35장 4:5)
Patris dictum sapiens temeritas fili comprobavit - hoc dichoreo tantus clamor contionis exci- tatus est, ut admirabile esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 63장 3:5)
cui cum peragranti Aegyptum comitibus non consecutis cibarius in casa panis datus esset, nihil visum est illo pane iucundius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 97:6)
Hoc mersam caeno Romam somnoque iacentem quae poterant artes sana ratione movere, ni furor et bellum ferroque excita libido?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 119:30)
Sic sine concubitu textis apis excita ceris fervet et audaci milite castra replet.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 17:4)
praeterea causae amplitudo auctaque dilatione exspectatio et fama, insitumque mortalibus studium magna et inusitata noscendi, omnes undique exciverat.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 10:3)
Nec fruitur somno, vigilacibus excita curis, sed videt ingratos intabescitque videndo successus hominum, carpitque et carpitur una, suppliciumque suum est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 63:10)
Hinc aper excitus medios violentus in hostes fertur, ut excussis elisi nubibus ignes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 32:5)
Forte suem latebris vestigia certa secuti excivere canes, silvisque exire parantem fixerat obliquo iuvenis Cinyreius ictu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 67:1)
cum quis simul ipse parabat ire, sed Alcyone coniunx excita tumultu prosilit et, nondum totos ornata capillos, disicit hos ipsos, colloque infusa mariti, mittat ut auxilium sine se, verbisque precatur et lacrimis, animasque duas ut servet in una.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 45:4)
sed tamen et sentam visa est excita cremare flamma rubum.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 322)
ninguidus agnoscit Boreas atque imbrifer Eurus nimborum dominum tempestatumque potentem, excitamque hiemem verrunt vidente sereno, quis pelagi calcarit aquas?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3221)
tali sopore iustus mentem relaxat heros, ut spiritu sagaci caelum peragret omne.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante somnum25)

SEARCH

MENU NAVIGATION