라틴어 문장 검색

Praeterea verbum saepe unum perciet auris omnibus in populo missum praeconis ab ore.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 20:7)
namque ita multa modis multis primordia rerum ex infinito iam tempore percita plagis ponderibusque suis consuerunt concita ferri omnimodisque coire atque omnia pertemptare, quae cumque inter se possint congressa creare, ut non sit mirum, si in talis disposituras deciderunt quoque et in talis venere meatus, qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 5:18)
at pater omnipotens ira tum percitus acri magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu deturbavit equis in terram, Solque cadenti obvius aeternam succepit lampada mundi disiectosque redegit equos iunxitque trementis, inde suum per iter recreavit cuncta gubernans, scilicet ut veteres Graium cecinere poëtae.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 15:7)
sed quia multa modis multis primordia rerum ex infinito iam tempore percita plagis ponderibusque suis consuerunt concita ferri omnimodisque coire atque omnia pertemptare, quae cumque inter se possent congressa creare, propterea fit uti magnum volgata per aevom omnigenus coetus et motus experiundo tandem conveniant ea quae coniecta repente magnarum rerum fiunt exordia saepe, terrai maris et caeli generisque animantum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 16:3)
inde ubi percaluit venti vis [et] gravis ignis impetus incessit, maturum tum quasi fulmen perscindit subito nubem ferturque coruscis omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 9:15)
omnibus est porro in speluncis ventus et aeër. ventus enim fit, ubi est agitando percitus aeër. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis excussit calidum flammis velocibus ignem, tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 22:3)
quando in illis regionibus constat canes raptu crocodilorum exterritos currere et bibere.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 7:5)
Tum si morae quid plusculae Fuisset in coetu osculi, Amoris igne percita Transisset et me linqueret:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 17:4)
exterrita tellus poetica hyperbole.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6731)
exterrita dido atqui in fine ait nam quia nec fato, merita nec morte peribat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4502)
exterrita autem praecipitata, turbata.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4505)
exterrita pinnis timorem suum pinnis significans:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 5051)
reflvitque exterritus amnis rem naturae vertit in fabulam, cum ruina rupis in se recurrere necesse sit impetum fluminis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2401)
exterrita mater ideo territa, quia mater.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3701)
lucemque exterrita fugit augmentum mali.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 6601)

SEARCH

MENU NAVIGATION