라틴어 문장 검색

Praeterea verbum saepe unum perciet auris omnibus in populo missum praeconis ab ore.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 20:7)
namque ita multa modis multis primordia rerum ex infinito iam tempore percita plagis ponderibusque suis consuerunt concita ferri omnimodisque coire atque omnia pertemptare, quae cumque inter se possint congressa creare, ut non sit mirum, si in talis disposituras deciderunt quoque et in talis venere meatus, qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 5:18)
at pater omnipotens ira tum percitus acri magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu deturbavit equis in terram, Solque cadenti obvius aeternam succepit lampada mundi disiectosque redegit equos iunxitque trementis, inde suum per iter recreavit cuncta gubernans, scilicet ut veteres Graium cecinere poëtae.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 15:7)
sed quia multa modis multis primordia rerum ex infinito iam tempore percita plagis ponderibusque suis consuerunt concita ferri omnimodisque coire atque omnia pertemptare, quae cumque inter se possent congressa creare, propterea fit uti magnum volgata per aevom omnigenus coetus et motus experiundo tandem conveniant ea quae coniecta repente magnarum rerum fiunt exordia saepe, terrai maris et caeli generisque animantum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 16:3)
at non multa virum sub signis milia ducta una dies dabat exitio nec turbida ponti aequora lidebant navis ad saxa virosque.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 34:4)
inde ubi percaluit venti vis [et] gravis ignis impetus incessit, maturum tum quasi fulmen perscindit subito nubem ferturque coruscis omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 9:15)
propterea [freta] sunt haec anni nominitanda, nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt fulmina tempestasque cietur turbida caelo, ancipiti quoniam bello turbatur utrimque, hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 12:9)
'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 21:9)
omnibus est porro in speluncis ventus et aeër. ventus enim fit, ubi est agitando percitus aeër. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis excussit calidum flammis velocibus ignem, tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 22:3)
ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 22:5)
Tum si morae quid plusculae Fuisset in coetu osculi, Amoris igne percita Transisset et me linqueret:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 17:4)
Illa fretus agit ventos et turbida tranat Nubila.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VI. 11:6)
Seu sponte deum, seu turbidus Auster Impulerit, moestam tenuerunt nubila lucem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:48)
Qualis, cum turbidus Auster Repulit a Libycis immensum Syrtibus aequor, Fractaque veliferi sonuerunt pondera mali, Desilit in fluctus, deserta puppe, magister Navitaque, et, nondum sparsa compage carinae, Naufragium sibi quisque facit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:56)
Nigro si turbida limo Colluvies immota iacet, cadit omnis in haustus Certatim obscoenos miles:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:32)

SEARCH

MENU NAVIGATION