라틴어 문장 검색

Laboriosum istud et taedio plenum, sed difficultate ipsa fructuosum, recalescere ex integro et resumere impetum fractum omissumque, postremo nova velut membra peracto corpori intexere nec tamen priora turbare.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 9 6:1)
Omnia inter se conexa et apta sunt, atque nos omnes homines ut fratres sororesque in mira quadam peregrinatione coniungimur, amore devincti, quem in unamquemque creaturam Deus infundit, et qui nos in vicem coniungit, blando affectu, fratri soli, sorori lunae, fratri flumini ac matri terrae.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 123:7)
Politica potestas in quodam Nationis proposito hoc officium laboriose suscipit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 230:6)
Maria in sua vita fidei peregrinationem complevit, Filium suum insequens.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 115:5)
Si qua laboriosa est, ad me curritur;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act prologue, scene 029)
Vel me haec deambulatio, Quam non laboriosa, ad languorem dedit.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 4, scene 65)
non huc Argoo contendit remige pinus neque inpudica Colchis intulit pedem, non huc Sidonii torserunt cornua nautae, laboriosa nec cohors Vlixei.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 1621)
"saetosa duris exuere pellibus laboriosi remiges Vlixei volente Circa membra;"
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 175)
sed etiam, si nosse, quid quisque senserit, volet, lectionis opus est, qua nihil est in studiis minus laboriosum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 92:3)
adiice tot genera ludendi et insanam corporis curam, peregrinatio, rura, calculorum anxiam sollicitudinem, invitamenta libidinum et vinum et flagrantibus omni genere voluptatum animis ne ea quidem tempora idonea, quae supersunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 265:2)
Vitam in peregrinatione exigentibus hoc evenit, ut multa hospitia habeant, nullas amicitias.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 2 2:4)
occurrent tibi senes, qui se cum maxime ad ambitionem, ad peregrinationes, ad negotiandum parent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 17:2)
Cogita, quam multa temere pro pecunia, quam multa laboriose pro honore temptaveris;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 19 8:3)
Seneca Lucilio suo salutem Hoc tibi soli putas accidisse et admirans quasi rem novam, quod peregrinatione tam longa et tot locorum varietatibus non discussisti tristitiam gravitatemque mentis?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 281)
" Quid miraris nihil tibi peregrinationes prodesse, cum te circumferas ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 28 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION