라틴어 문장 검색

reverentia patris obstitit auxilio, nec nos defendere contra possumus:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:125)
Allecto stetit in mediis vulgusque tacere iussit et obstantes in tergum reppulit angues perque umeros errare dedit.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:14)
praeceptis obstare timet.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:112)
senibus non obstitit aetas virginibusve pudor;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:259)
sed fortior obstat cura ducis.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:96)
ut sontibus ultro ignovisse velis, deponas ocius iram quam moveas, precibus numquam implacabilis obstes, obvia prosternas prostataque more leonum despicias, alacres ardent qui frangere tauros, transiliunt praedas humiles.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:9)
Haec dum Roma refert, iam Fama loquacibus alis pervolat Oceanum, linguis et mille citatos festinare iubet proceres, nullique senectus, non iter hibernis obstant nec flatibus Alpes:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:209)
sin autem subeunti durior aliqua pars obstitit, crudum vervactum esse demonstrat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 3:3)
Quare per omnia praetulerim duobus potius seminibus depositis, quam unico periclitari, nec id velut compendium consectari, quod in utramque partem longe maius adferre possit dispendium.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 2장 3:1)
Etenim si exiguo numero periclitandum sit, in quo maior cura temeritati medetur, possum aliquatenus conivere;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 2:4)
Nam hoc modo nec eruptione sanguinis periclitatur iuvencus, nec in totum effeminatur adempta omni virilitate;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 26장 3:1)
Cassius Chaerea, mox caede Gai Caesaris memoriam apud posteros adeptus, tum adulescens et animi ferox, inter obstantis et armatos ferro viam patefecit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 32장8)
simul exterritis qui obstiterant, raptum vexillum ad ripam vertit, et si quis agmine decessisset, pro desertore fore clamitans, reduxit in hiberna turbidos et nihil ausos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 38장5)
neque aliud periclitanti subsidium quam castra primae legionis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 39장8)
nec obstitit falsis Tiberius donec tempore ac spatio vanescerent:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 82장14)

SEARCH

MENU NAVIGATION