라틴어 문장 검색

ignem subiecit rubor hypallage est pro 'cui ignis animi subiecit ruborem'. movebatur autem, intellegens se esse tantorum causam malorum, sicut supra ipse causa mali tanti, oculos deiecta decoros.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 661)
hoc caput o cives sic superius Drances de Turno, ut o Latio caput horum et causa malorum, id est principium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 5721)
ob quam causam irati dii duo mala inmiserunt terris, mu- lieres et morbos, sicut et Sappho et Hesiodus memorant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 423)
'Socrates mihi videtur, id quod constat inter omnes, primus a rebus occultis et ab ipsa natura involutis, in quibus omnes ante eum philosophi occupati fuerunt, avocavisse philosophiam et ad vitam communem adduxisse, ut de virtutibus et de vitiis omninoque de bonis rebus et malis quaereret, caelestia autem vel procul esse a nostra cognitione censeret vel, si maxime cognita essent, nihil tamen ad bene vivendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 19:2)
Quodsi se eiecerit secumque suos eduxerit et eodem ceteros undique collectos naufragos adgregarit, extinguetur atque delebitur non modo haec tam adulta rei publicae pestis, verum etiam stirps ac semen malorum omnium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 30:6)
quid est enim in vita tantopere quaerendum quam cum omnia in philosophia, tum id, quod his libris quaeritur, qui sit finis, quid extremum, quid ultimum, quo sint omnia bene vivendi recteque faciendi consilia referenda, quid sequatur natura ut summum ex rebus expetendis, quid fugiat ut extremum malorum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 15:3)
nam cum omnis haec quaestio de finibus et quasi de extremis bonorum et malorum ab eo proficiscatur, quod diximus naturae esse aptum et accommodatum, quodque ipsum per se primum appetatur, hoc totum et ii tollunt, qui in rebus iis, in quibus nihil [quod non] aut honestum aut turpe sit, negant esse ullam causam, cur aliud alii anteponatur, nec inter eas res quicquam omnino putant interesse, et Erillus, si ita sensit, nihil esse bonum praeter scientiam, omnem consilii capiendi causam inventionemque officii sustulit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 31:5)
- universaEpicuri de finibus bonorumet malorum sententia explicatur libro primo (13 10sqq.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, (NUMERI PAGINAS ET VERSUS INDICANT)231)
"Suppeditatio" inquis "bonorum nullo malorum interventu". Quorum tandem bonorum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 111:3)
Omnes enim trahimur et ducimur ad cognitionis et scientiae cupiditatem, in qua excellere pulchrum putamus, labi autem, errare, nescire, decipi et malum et turpe ducimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 25:2)
nec vero solum ipsa cecidit, sed etiam reliquam Graeciam evertit contagionibus malorum, quae a Lacedaemoniis profectae manarunt latius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 106:2)
Num igitur tantum mali turpitude ista habebat, quantum ille cruciatus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 132:7)
Quae causa perspicua est malorum commutationumque Graeciae propter ea vitia maritimarum urbium, quae ante paulo perbreviter adtigi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 13:5)
Mores enim ipsi interierunt virorum penuria, cuius tanti mali non modo reddenda ratio nobis, sed etiam tamquam reis capitis quodam modo dicenda causa est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quintus 3:5)
qui inridetur, partus hic mulae nonne, quia fetus extitit in sterilitate naturae, praedictus est ab haruspicibus incredibilis partus malorum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 54:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION