라틴어 문장 검색

illest miles meus erus, qui hinc ad forum abiit, gloriosus, impudens, stercoreus, plenus periuri atque adulteri.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 16)
perfidia et peculatus ex urbe et avaritia si exulant, quarta invidia, quinta ambitio, sexta obtrectatio, septimum periurium, Tox.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 4, scene 412)
Fraudis sceleris parricidi periuri plenis, legirupa impudens impurus inverecundissimus, uno verbo absolvam, lenost:
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 240)
non tamen ideo ex sacrilegio pecunia est, etiam si ex sacrilegio sumitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 26:3)
illa, cum sacrilegio facto sacrilegus quaereretur, dixit magistratui se fecisse sacrilegium.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, orbata post laqueum sacrilega.4)
Eodem modo ex sacrilegio lucrum fit, non quia turpe et sceleratum est sacrilegium, sed quia et lucrum habet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 26:7)
nonnunquam vero valde est utilis, ubi res defendi non potest et de fine quaeritur, ut pro eo, qui pecuniam privatam de templo sustulit, sacrilegii agitur, de sacrilegio cognoscitis, ut iudex intelligat id unum esse officii sui, quaerere an id quod obiicitur sacrilegium sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 243:1)
periurium quoque provenit inde, quia saepe in proditione et amoris intuitu iuramenta praestantur, quae non iuramenta, sanctorum patrum hoc regulis indicantibus, sed potius periuria reputantur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 14:4)
Quippe deum genitor, fraudem et periuria quondam Cercopum exosus gentisque admissa dolosae, in deforme viros animal mutavit, ut idem dissimiles homini possent similesque videri, membraque contraxit naresque a fronte resimas contudit et rugis peraravit anilibus ora totaque velatos flaventi corpora villo misit in has sedes nec non prius abstulit usum verborum et natae dira in periuria linguae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 14:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION