라틴어 문장 검색

tantum tu utcumque moderere Catonianum superciliosae frontis arbitrium.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lampridio suo salutem. 2:4)
sed si pudoris nostri fecisses utcumque rationem, Symmachianum illud te cogitare par fuerat:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Ruricio suo salutem. 1:5)
"gravis huc utcumque feretur et pater, ad vestrum gemitus nunc verto pudorem, Inachidae, liquistis enim parvosque senesque et lacrimas has quisque domi:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권254)
Quis caput obscuris contectum utcumque cauernis Tollere humo miserum propulit anguiculum?
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. X.8)
Attamen recente adhuc memoria calamitatis et cladis inflictae seruabant utcumque reges, sacerdotes, priuati, et optimates suum quique ordinem.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXII.5)
Perpende autem, frater carissime, quia omne, quod in hac mortali carne patimur ex infirmitate naturae, est digno Dei iudicio post culpam ordinatum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 6:13)
Haec igitur dilectionem tuam praedicto fratri necesse est dicere, ut ipse in praesenti illic positus perpendat, qualiter omnia debeat dispensare.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXX. 1:18)
Et tamen, utcumque est, siue illi uera moneri, mendaci somno credere siue uolent, efficiat uanos noctis Lucina timores et frustra inmeritum pertimuisse uelit, si mea nec turpi mens est obnoxia facto nec laesit magnos impia lingua deos.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 46)
utcumque erit, iuvabit tamen rerum gestarum memoriae principis terrarum populi pro virili parte et ipsum consuluisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 5:1)
sed haec et his similia, utcumque animadversa aut existimata erunt, haud in magno equidem ponam discrimine:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 10:1)
se tamen, utcumque sit, etiam nunc paenitere sua sponte Aequos quam pati hostilia malle.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 14:2)
utcumque enim se habet res, te de nostra virtute dubitasse videri quam nos de tua verius est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 130:2)
sperare corpore regio utcumque mulcato se suos redempturam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 352:1)
secuta deinde impetum eorum, utcumque adfecta erat, cetera multitudo tandem perrumpit ordines hostium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 556:1)
inde montani pauciores iam et latrocinii magis quam belli more concursabant modo in primum modo in novissimum agmen, utcumque aut locus opportunitatem daret aut progressi morative aliquam occasionem fecissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 358:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION