라틴어 문장 검색

animus uero diuina origine haustus, cui nec senectus ulla nec mors, onerosi corporis uinculis exsolutus ad sedes suas et cognata sidera recurret.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 6:2)
His ista iactas, quos decem annorum gravi regno subactos Pyrrhus exsolvit iugo?
(세네카, Troades 351:1)
sed deus adfuit, ne nefas tantum perpetraretur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Secundo suo salutem 1:3)
quapropter, etsi ad integrum conicere non possum, quantas tibi gratias Arelatenses 1 Reienses, 2 Avenniocus Arausionensis quoque et Albensis, Valentinaeque nec non et Tricastinae urbis possessor exsolvat, quia difficile est eorum ex asse vota metiri, quibus noveris alimoniam sine asse col- latam, Arverni tamen oppidi ego nomine uberes perquam gratias ago, cui ut succurrere meditarere, non te communio provinciae, non proximitas civitatis, non opportunitas fluvii, non oblatio pretii adduxit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Patienti salutem 8:1)
sed opertae conscia culpae cuncta pavet tacitasque putat sentire sorores, namque ut virgineo stetit in grege durus Achilles exsolvitque rudem genetrix digressa pudorem, protinus elegit comitem, quamquam omnis in illum turba coit, blandeque novas nil tale timenti admovet insidias:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권235)
extra autem niveo qui margine caerulus amnis vivit et in summum fundo patet omnis ab imo, cui non ire lacu pigrosque exsolvere amictus suadeat?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, balneum Claudii Etrusci32)
Saturnus mihi compede exoluta et multo gravidus mero December et ridens Iocus et Sales protervi adsint, dum refero diem beatum laeti Caesaris ebriamque aparchen.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Kalendae Decembres3)
saevas exsolvite grates.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in puerum suum25)
"tunc tempus erat, cum sanguis Achivum integer, ire ultro propriamque capessere pugnam, non plebis Danaae florem regumque verendas obiectare animas, ut lamentabile tantis urbibus induerem capiti decus, aspera quando praeteriit virtus, nunc saltem exsolvere fas sit, quae merui, scis namque, socer, licet alta recondas volnera et adflictum generi vereare pudorem:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권71)
Sed quoniam de infanticidio nihil interest sacro an arbitrio perpetretur, licet parricidium homicidio intersit, convertar ad populum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 9장 5:7)
Sunt enim quidam, qui habentes subsidia furtum perpetrant, et sunt alii, qui hac in re ex inopia delinquunt;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 2:9)
Omnes autem, qui ad fidem ueniunt, admonendi sunt, ne tale aliquid audeant perpetrare.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 3:14)
Siqui autem perpetrauerint, corporis et sanguinis Domini communione priuandi sunt;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 3:15)
Et homo, qui culpam sponte perpetrauit, reatum culpae portet inuitus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 7:5)
Cum enim malignus spiritus peccatum suggerit in mente, si nulla peccati delectatio sequatur, peccatum omnimodo perpetratum non est;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 10:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION