라틴어 문장 검색

Quorum fuga ac desolatione cognita, universi in fugam versi sunt, accelerantes iter versus Civitot, eadem via qua venerant, parum se defendentes ab hostibus, Turci itaque, gaudentes prospero successu victoriae, detruncabant miseram manum peregrinorum, quos spatio trium milliarium caedendo usque ad tentoria [0404C] Petri persecuti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 44:3)
Sed dum fere omnia prospere successissent Christianis, et muros grandi foramine penetrassent, nescio quo casu aut infortunio tantus timor universum exercitum invasit, ut in fugam pariter redderentur, ut quasi oves a lupis [0409C] irruentibus dispersi et concussi, hac et illac diffugium quaerentes, sociorum obliviscerentur, Hungari vero, videntes tam subito athletas fortes deficere et fugam maturare, in virtute magna e portis cum rege exsiliunt, sine tardatione fugientes persequuntur, plurimam caedem exercentes et plurimos captivantes, ac plerumque noctis in persecutione consumentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 60:5)
Illic accubantes, armis cunctisque exuviis repositis, silvam aptissimam venatibus reperientes, sumpto arcu et pharetra, gladiis accincti, saltus montanis contignos ingrediuntur, si forte obveniret quod configere et persequi catulorum sagacitate valerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 6:8)
Tandem diffusis per opaca nemoris singulis in sua semita ad insidias ferarum, dux Godefridus [0439C] ursum immanissimum et horrendi corporis, peregrinum inopem, sarmenta congerentem, invasisse respicit, et in circuitu arboris fugientem ad devorandum persequi, sicut solitus erat pastores regionis aut silvam intrantes devorare, juxta illorum narrationem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 8:1)
Interea fama et clamor omnium in circuitu regionum ad aures gentilium primatum festinans, a diversis partibus et montanis sedibus tot millia exegit ad persequendum Boemundum, Robertum et populum eorum, et praedas excutiendas, quod dictu et auditu mirabile est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 102:1)
Turci autem comperto illorum abscessu per delatores, qui assidue inter populos fraternitate habitabant falsa, ad sexaginta milites armatos ab eadem praedicta parte urbis et porta clam per notas semitas montium egressi, persecuti sunt Christianos ad locum quo viam constituerant spe recuperandi alimenti.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 106:2)
In hac ergo custodiam quisque primorum statuto tempore agebat Turcorumque exitum a porta per montana et vallium notas semitas e specula silicis et munitione contemplabatur, [0470C] et per planitiem regionis descendentes extemplo persecuti, a Christianorum caede arcebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 110:4)
[0477C] Galli nihilominus ad persequendum instant;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 130:2)
Ergo turris quaedam incustodita remansit versus montana, eo videlicet in loco quo munitio ex bitumine fragilis luti fundata est ad reprimendos hostes, ab obsessa porta egredientes per montana, et peregrinos diffusos persequentes, et ubi a Provincialibus ille juvenis captus est, in cujus redemptionem turri quadam requisita, sed a cognatis et amicis ejus denegata, idem capitali sententia peremptus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 70:2)
Procul dubio enim si fugam inieritis prae timore inimicorum, [0504B] Corbahan et omnis multitudo illius vos persequentur;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 82:9)
Tandem post plurimam sagittarum grandinem, Turcos procul ab amne remeantes quidam robusti pectoris miles, adhuc sui equi fidens virtute, et sociorum vires post tergum sequi existimans, immoderato cursu persequitur:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 84:4)
Quem sacer episcopus cum omni acie sua persecutus est, non longe tamen, prae defectione equorum et peditum lassitudine.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 106:6)
His praefatis Christianorum principibus avide inimicorum [0512C] caedi et insecutioni intendentibus, societas comitis Reymundi et episcopi Reymeri praedae inhians, et spoliis Turcorum, in loco eodem quo victoria data est, parum persequens, permansit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 112:1)
Accepta hac victoria in campo Antiochiae, magnae et regiae civitatis Syriae, episcopus Podiensis et caeteri principes, a fuga et caede exercitus Corbahan reversi in praefatae urbis moenia, basilicam B. Petri [0513B] apostoli, quam Turci suis sacrilegis ritibus profanaverant, ab omni inquinamento mundantes, altaria sancta, quae subversa erant, in omni honestate reaedificaverunt, imaginem vero Domini nostri Jesu Christi et figuras sanctorum, quas in modum viventis personae obcaecatas et obductas coemento obscuraverant, summa reverentia renovabant, cultores catholicos in exsequendis ibidem divinis mysteriis restituentes in omni clero tam Graecorum quam Latinorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 2:1)
Sic vero ipsum praefatum templum ad exsequendos ritus sui erroris summa reverentia et custodia venerantes, soli etiam Dominici sepulcri templo, ejusque cultoribus Christianis parcebant, propter tributa, quae ex [0550B] oblatione fidelium as idue eis solvebantur, una cum ecclesia S. Mariae ad Latinos, quae etiam tributaria erat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 50:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION