라틴어 문장 검색

in hoc autem monte cum aliquando Diti patri sacrum persolveretur - nam diis manibus consecratus est - subito venientes lupi exta de igni rapuerunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7854)
sic in secundo persolvant grates dignas et praemia reddant debita, item alibi et haec tibi porto dona prius.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 8562)
nam Iuturna dea facta est, neque propter Iovem dictum est, qui inmortalitatis praemium persolvit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1445)
nam scimus unicuique inputari quod alter in eius fecerit gratiam, sicut est et potes in totidem classes convertere nymphas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 3204)
nam alii dicunt eo tempore, quo Xerxes, Persarum rex, invasit Graeciam, cum omnes intra muros laterent nec possent more solito Dianae sacra persolvi, per- venisse ad montes Laconas rusticos et in eius honorem hymnos dixisse:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, poem pr, commline 14)
nam in sacris dici- tur, quod corripiatur furore qui sacrificaverit de vino, quod est de vitibus inputatis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 709)
sed aut abutitur nomine aut illi inputat, propter quam factum est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 792)
nam nec totum Amori imputat, ne defendat parricidam, nec totum matri, ne Amo- rem eximat culpa;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 475)
itaque hac amentia, quaestione nova perterritus, in Asiam profugit, ad hostis se contulit, poenas rei publicae gravis iustasque persolvit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 48:8)
Nam et omne Latium bello devicit et Suessam Pometiam, urbem opulentam refertamque, cepit et maxima auri argentique praeda locupletatus votum patris Capitolii aedificatione persolvit et colonias deduxit et institutis eorum, a quibus ortus erat, dona magnifica quasi libamenta praedarum Delphos ad Apollinem misit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 68:2)
interea tamen haec mihi quae vellem adferebantur, primum otium Parthicum, dein confectae pactiones publicanorum, postremo seditio militum sedata ab Appio stipendiumque eis usque ad Idus Quintilis persolutum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 14 2:9)
sed quoniam grammaticus es, si hoc mihi ζήτημα persolveris, magna me molestia liberans.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 3 21:7)
persolvi primae epistulae, venio ad secundam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 20 4:11)
persolutum ut sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 6 6:6)
quanto opere autem intersit opprimi Dolabellam profecto intellegis, cum ut sceleris poenas persolvat tum ne sit quo se latronum duces ex Mutinensi fuga conferant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 5 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION