라틴어 문장 검색

an contumacis ianuam mundi traho?
(세네카, Hercules Furens 14:8)
et contumacem regibus populum suis habet sub ictu;
(세네카, Thyestes 658:1)
Hic ipse, quo nunc contumax perstas, amor
(세네카, Troades 608:1)
quod Mantua contumax Homero adiecit Latiaribus loquelis, aequari sibimet subinde livens busto Parthenopam Maroniano;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem40)
sed si inter coram positos aequanimiter obiecta discingitis,1 arbitror hunc laboriosum posse probare quod obicit, si tamen inter argutos armatos tumultuosos, virtute numero contubernio contumacem poterit ex aequo et bono solus inermis, abiectus rusticus, peregrinus pauper audiri, vale,
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Riothamo suo salutem 2:3)
nec cessisset provocationi consul, quia non dubium erat populi iudicium, nisi aegre victa pertinacia foret consilio magis et auctoritate principum quam populi clamore;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 290:3)
sustinebat tamen Appius pertinacia tantam tempestatem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 629:2)
segniter, otiose, neglegenter, contumaciter omnia agere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 644:1)
si decemviri finem pertinaciae non faciunt, ruere ac deflagrare omnia passuri estis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 566:2)
nec ante finis contentionum fuit, cum et tribunum acerrimum auctorem plebes nacta esset et ipsa cum eo pertinacia certaret, quam victi tandem patres ut de conubio ferretur concessere, ita maxime rati contentionem de plebeiis consulibus tribunos aut totam deposituros aut post bellum dilaturos esse, contentamque interim conubio plebem paratam dilectui fore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 64:2)
huius adrogantiam pertinacia alterius aequabat, qui, ne quam opem ab inimico videretur petisse, vinci ab hoste quam vincere per civem maluit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 99:1)
cuius lentae velut tabis senio victa utriusque pertinacia populi est, ut primum a consulibus, dein permissu eorum ab senatu indutias peterent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 222:1)
Appius iam inde antiquitus insitam pertinaciam familiae gerendo solus censuram obtinuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 416:1)
vinci pertinacia coepta et averti manipuli quidam, et, ut semel dedere hi terga, etiam ceteri item capessere fugam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 557:1)
adiecerunt et Appi criminationes de Fabio absente ad populum et pertinaciam adversus praesentem consulem praetoris contentionemque aliam inter collegas, tendente Decio ut suae quisque provinciae sortem tueretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 365:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION