라틴어 문장 검색

Quippe non vehemens modo, sed etiam pertinax vis mali insistebat, lucemque, naturale solacium, praeter tempestatem haud disparem nocti silvarum quoque umbra suppresserat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 4장 9:3)
adeo pertinax spes est, quam humanae mentes devoraverunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 6장 22:1)
"An me luxuriae indulgentem putatis arma vestra auro argentoque adornasse?"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 8장 2:43)
Regum tamen luxuria, quam ipsi magnificentiam appellant, super omnium gentium vitia.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 9장 26:1)
"Nec luxuria laboramus, sed bello instrumenta belli consumpsimus."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 3장 6:24)
Igitur non alium regem se quam eum, qui ad hanc spem genitus esset, passuros pertinaci adclamatione declarant vocarique Arrhidaeum iubent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 7장 6:2)
28. Quod si pertinax animus poscit ulterius, nondum annuens veritati, verba Christi examinet etiam iam ligati;
(단테 알리기에리, Epistolae 34:1)
ut, male affecti, lumine rationis postposito, affectu quasi ceci trahantur et pertinaciter suam denegent cecitatem. 5.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 3:11)
audire atque togam iubeo conponere, quisquisambitione mala aut argenti pallet amore,quisquis luxuria tristive superstitioneaut alio mentis morbo calet:
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장52)
nunc age luxuriam et Nomentanum arripe mecum.
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장157)
Inde me persequitur luxuria, inde avaritia conatur inrumpere, inde venter meus vult mihi deus esse pro Christo, conpellit libido, ut habitantem in me spiritum sanctum fugem, ut templum eius violem, persequitur me, inquam, hostis,
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 4:12)
In illo aestu Charybdis luxuriae salutem vorat, ibi ore virgineo ad pudicitiae perpetranda naufragia Scyllaceum renidens libido blanditur;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 6:9)
De cibis vero et potu taceo, cum etiam languentes aqua frigida utantur et coctum aliquid accepisse luxuriae sit.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 7:5)
"vinum, in quo est luxuria,"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 8:21)
Et ut intellegas scripturae in omnibus sacramentum - margarita quippe est sermo Dei et ex omni parte forari potest - post ebrietatem nudatio femorum subsecuta est, libido iuncta luxuriae.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 8:27)

SEARCH

MENU NAVIGATION