라틴어 문장 검색

Quod cum animadvertisset adversarius Ascylti, flexit convicium in puerum et Tu autem inquit "etiam tu rides, caepa cirrata?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 58:2)
Coeperat Ascyltos respondere convicio, sed Trimalchio delectatus colliberti eloquentia Agite inquit scordalias de medio.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 59:1)
nam si aliquid muneris meo vernulae non tulero, habebo convicium.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 66:10)
Trimalchio contra offensus convicio calicem in faciem Fortunatae immisit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 74:20)
Et me quidem pueri tanquam insanum imitatione petulantissima deriserunt, ilium autem frequentia ingene circumvenit cum plausu et admiratione timidissima.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 92:12)
" Ut intellexit Chrysis perlegisse me totum convicium,Solent inquit haec fieri, et praecipue in hac civitate, in qua mulieres etiam lunam deducunt . . itaque huius quoque rei cura agetur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 129:20)
Mox perfricata diutius fronte Quid autem ego inquam "mali feci, si dolorem meum naturali convicio exoneravi?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 132:22)
Deinde convicium verens abeundi formavi consilium, collectoque cultu meo ire extra casam coepi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 136:14)
Ipse Paris, dearum litigantium iudex, si hanc in compa ratione vidisset tam petulantibus oculis, et Helenen huic donasset et deas.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 138:7)
Illae timore posito certatim adnatant Lignumque supera turba petulans insilit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Ranae regem petierunt.7)
Convicio permotus quaerit Iuppiter Causam querelae.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Ranae ad solem.3)
Aesopo quidam petulans lapidem impegerat.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Aesopus et petulans.2)
Eunuchus litigabat cum quodam improbo, Qui super obscena dicta et petulans iurgium Damnum insectatus est amissi corporis.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Eunuchus ad improbum.1)
Cicada acerbum noctuae convicium Faciebat, solitae victum in tenebris quaerere Cavoque ramo capere somnum interdiu.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Cicada et noctua.2)
primum quod deforme arbitrabar, cui assurge cui loco cedere omnes oporteret, hunc omnibus sedentibus stare, et qui iubere posset tacere quemcumque, huic silentium clepsydra indici, et quem interfari nefas esset, hunc etiam convicia audire et si inulta pateretur inertem, si ulcisceretur insolentem videri.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 23 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION