라틴어 문장 검색

nam parvis quidem litibus has tragoedias movere tale est, quasi si personam Herculis et aptare infantibus velis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 54:3)
cum ventum est ad ipsum illud, quo veteres tragoediae comoediaeque cluduntur, plodite.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 70:3)
et, ut proxime utriusque differentiam signem, illud comoediae, hoc tragoediae magis simile.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 93:2)
nam quis pictor omnia, quae in rerum natura sunt, adumbrare didicit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 272:4)
nam memini iuvenis admodum inter Pomponium ac Senecam etiam praefationibus esse tractatum, an eliminat in tragoedia dici oportuisset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 94:2)
humano capiti cervicem pictor equinam si velit, et cetera ex diversis naturis subiiciat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 123:2)
itaque tragoediae, ubi necesse est, adfectamus etiam tumorem ex spondeis atque iambis quibus maxime continetur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 396:5)
tragoedias primus in lucem Aeschylus , sublimis et gravis et grandiloquus saepe usque ad vitium, sed rudis in plerisque et incompositus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 67:3)
tragoediae scriptores veterum Accius atque Pacuvius clarissimi gravitate sententiarum, verborum pondere, auctoritate personarum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 98:1)
sic litterarum , ut scribendi fiat usus, pueri sequuntur, sic musici vocem docentium, pictores opera priorum, rustici probatam experimento culturam in exemplum intuentur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 135:2)
quemadmodum quidam pictores in id solum student, ut describere tabulas mensuris ac lineis sciant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 139:2)
nam nec comoedia in cothurnos adsurgit, nec contra tragoedia socco ingreditur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 155:2)
in iis, quae ad scenam componuntur, fabulis artifices pronuntiandi a personis quoque adfectus mutuantur, ut sit Aerope in tragoedia tristis, atrox Medea, attonitus Aiax, truculentus Hercules.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 220:1)
ideoque Roscius citatior, Aesopus gravior fuit, quod ille comoedias, hic tragoedias egit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 258:7)
primi, quorum quidem opera non vetustatis modo gratia visenda sunt, clari pictores fuisse dicuntur Polygnotus atque Aglaophon, quorum simplex color tam sui studiosos habet, ut illa prope rudia ac velut futurae mox artis primordia maximis, qui post eos exstiterunt, auctoribus , proprio quodam intelligendi, ut mea opinio est, ambitu.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 169:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION