라틴어 문장 검색

Pigebat scilicet etiam perseverantes tantis in voluptatibus propter dominum mori.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 1장 2:2)
Nec tamen interdum pudeat tenuisse bidentem Aut stimulo tardos increpuisse boves, Non agnamve sinu pigeat fetumve capellae Desertum oblita matre referre domum.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 112)
"Parcite, quam custodit Amor, violare puellam, Ne pigeat magno post didicisse malo."
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 631)
crede mihi, propera, nec te iam, Phoebe, pigebit formosae medicas applicuisse manus.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 102)
si adfinitatis inter vos, si conubii piget, in nos vertite iras;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 142:1)
nos intra vicesimum lapidem in conspectu prope urbis nostrae annuam oppugnationem perferre piget?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 44:2)
haec scelera, quia piget aedificare, haec dedecora pati parati estis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 569:5)
nos Capitolio atque arce incolumi, stantibus templis deorum aedificare incensa piget?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 571:2)
adversus haec responsum anceps datum, quia fateri pigebat in potestate sua Latinos iam non esse, timebantque, ne arguendo abalienarent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 24:1)
referre in tanto rege piget superbam mutationem vestis et desideratas humi iacentium adulationes, etiam victis Macedonibus graves, nedum victoribus, et foeda supplicia et inter vinum et epulas caedes amicorum et vanitatem ementiendae stirpis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 258:1)
piget tamen in certo ponere, cum ea ipsa inter consules populi Romani, iam iterum eodem honore fungentes, disceptatio fuerit, Appio abnuente missas, Volumnio adfirmante Appi se litteris accitum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 232:2)
quinam sit ille, quem pigeat longinquitatis bellorum scribendo legendoque, quae gerentes non fatigaverunt?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 453:1)
hunc natura et moribus inmitem ferumque insuper dux ipse efferavit pontibus ac molibus ex humanorum corporum strue faciendis et, quod proloqui etiam piget, vesci corporibus humanis docendo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 59:1)
Carthaginienses quoque Capuae amissae Tarentum captum aequabant, et ut ad moenia urbis Romanae nullo prohibente se pervenisse in gloria ponebant, ita pigebat inriti incepti, pudebatque adeo se spretos ut sedentibus ipsis ad Romana moenia alia porta exercitus Romanus in Hispaniam duceretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 516:1)
quorum quantus numerus fuerit piget scribere, quippe cum alibi trecentos ferme, alibi tria milia septingentos viginti quattuor fuisse inveniam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 684:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION