라틴어 문장 검색

Igitur auersum specillum inserendum, diducendaeque eo palpebrae sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 12:2)
ac si necesse est, ex palpebra potius.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 12:5)
cottidieque palpebra uertatur, non solum ut ulceri medicamentum inducatur, sed etiam ne rursus inhaereat;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 13:2)
Meges se quoque multa temptasse, neque umquam profuisse, quia semper iterum oculo palpebra inhaeserit, memoriae prodidit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 13:5)
nam modo palpebrae [superioris] summa cutis relaxatur et procidit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 17:2)
quo fit, ut eius pili ad ipsum oculum conuertantur, quia non simul cartilago quoque se remisit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 17:3)
modo sub ordine naturali pilorum alius ordo subcrescit, qui protinus intus ad oculum tendit.- Curationes hae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 17:4)
Si pili nati sunt, qui non debuerunt, tenuis acus ferrea ad similitudinem hastae lata in ignem coicienda est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 18:1)
quo fit, ut omnes pilorum radices adustae emoriantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 18:4)
sic enim fore, ut is pilus in exteriorem partem postea spectet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 19:5)
Id primum fieri non potest, nisi in pilo longiore, cum fere breues eo loco nascantur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 20:1)
deinde si plures pili sunt, necesse est longum tormentum totiens acus traiecta magnamque inflammationem moueat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 20:2)
Ea uero curatio, quae [palpebrae laxioris] ab omnibus frequentatur, nihil habet dubii:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 21:1)
siquidem oportet contecto oculo mediam palpebrae cutem, siue ea superior siue inferior est, adprehendere digitis ac sic leuare;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 21:2)
Qua deinde incidendum uidebitur, per duas lineas atramento notandum est sic, ut inter oram, quae pilos continet, et propiorem ei lineam aliquid relinquatur, quod adprehendere acus postea possit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 22:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION