라틴어 문장 검색

et profusa in medium sportula iubet officialem suum insuper pisces inscendere ac pedibus suis totos obterere.
(아풀레이우스, 변신, 1권 23:13)
Tunc igitur a rosis, et quidem necessario, temperavi, et casum praesentem tolerans in asini faciem faena rodebam.
(아풀레이우스, 변신, 3권 26:8)
Iamque nos omni sarcina levigatos in pratum proximum passim libero pastui tradidere, nec me cum asino vel equo meo compascuus coetus attinere potuit adhuc insolitum alioquin prandere faenum;
(아풀레이우스, 변신, 4권 1:4)
Exin me suum sospitatorem nuncupatum matrona prolixe curitabat, ipsoque nuptiarum die praesepium meum hordeo passim repleri iubet faenumque camelo Bactrinae sufficiens apponi.
(아풀레이우스, 변신, 7권 12:1)
"Atque ideo vel donemus eum cuipiam, si qui tamen faenum suum perdere non gravatur."
(아풀레이우스, 변신, 8권 11:9)
ille porcorum, pullorum, piscium et cuiuscemodi pulmentorum largissimas reliquias, hic panes, crustula, lucunculos, hamos, lacertulos et plura scitamenta mellita.
(아풀레이우스, 변신, 10권 13:8)
nec enim tam stultus eram tamque vere asinus, ut dulcissimis illis relictis cibis cenarem asperrimum faenum.
(아풀레이우스, 변신, 10권 13:10)
insolita namque tergoris vastitate commoti, faenum prorsus intactum cotidie remanere cernentes, iam totos ad me dirigunt animos;
(아풀레이우스, 변신, 10권 15:5)
nam et quid potissimum abhorreret asino excogitantes scrupulose, ad explorandam mansuetudinem id offerebant mihi, carnes lasere infectas, altilia pipere inspersa, pisces exotico iure perfusos.
(아풀레이우스, 변신, 10권 16:5)
dent fruges agricolae, pisces piscatores,
(ARCHIPOETA, IX21)
Squalere enim dictum a squamarum crebritate asperitateque, quae in serpentium pisciumve coriis visuntur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 20:2)
Lacus vero aut stagna quae piscibus vivis coercentur clausa, suo atque proprio nomine piscinas nominaverunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XX 8:1)
Sed et piscibus mullis abstinere Pythagoricos, Plutarchus in Symposiacis dicit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XI 14:2)
et squamae piscium putrescentes, quae etiam splendent noctu, nec inveniuntur ad tactum calidae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 96:3)
Etenim in piscibus collatis ad animalia terrestria magis notatur gradus caloris quam privatio.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 124:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION