라틴어 문장 검색

Ridet ager, vestitur humus, vestitur et arbor, Ismarium paelex Attica plorat Ityn.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LI2)
Plorat Eros, quotiens maculosae pocula murrae Inspicit aut pueros nobiliusve citrum, Et gemitus imo ducit de pectore, quod non Tota miser coe+mat Saepta feratque domum.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXX1)
Nunc plorat speculo fallax ancilla relicto, Gemma vel a digito vel cadit aure lapis;
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XLIX3)
Plorantis dominos vendere, Tucca, potes?
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LXX2)
Si quis plorator collo tibi vernula pendet, Haec quatiat tenera garrula sistra manu.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, LIV Crepitacillum1)
Si tibi talis erit, qualem dilecta Catullo Lesbia plorabat, hic habitare potest.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, LXXVII Cavea eborea1)
Varro tamen dicit pyras ideo cupresso circumdari propter gravem ustrinae odorem, ne eo offendatur populi circumstantis corona, quae tamdiu stabat respondens fletibus praeficae, id est principi planctuum, quamdiu consumpto cadavere et collectis cineribus diceretur novissimum verbum 'ilicet', quod ire licet significat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2162)
quod stridunt ululantque ferae, quod sibilat anguis exprimit et planctus fractaeque tonitrua nubis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2473)
sane ploratus tantum lacrimarum est, planctus tantum vocum, fletus ad utrumque pertinet:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 4272)
nam praeficae, ut et supra diximus, sunt planctus principes, non doloris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 4843)
sane 'maerere' est cum silentio dolere, 'flere' ubertim lacrimas demittere, 'plorare' cum voce flere, 'plangere' cum aliquibus dictis miserabilibus pectus et faciem tundere, 'lugere' etiam cum habitus mutatione.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2112)
"invenies exitus tristes, fata et funera et luctus atque planctus miserorum deorum."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 23장 1:2)
Gaudet dolet, ridet plorat, favet odit, contemnit invidet, ad misericordiam inducitur, ad pudendum, ad pigendum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 50장 3:3)
pro deum, popularium omnium, adulescentium clamo postulo obsecro oro ploro atque inploro fidem non levissuma de re, ut queritur ille in civitate fieri facinora capitalia:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 13:5)
"quid ploras, pater?"
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 279:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION