라틴어 문장 검색

nemo mentiens plorat.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 8:7)
Audio religiosam habere te matrem, multorum annorum viduam, quae aluit, quae erudivit infantem et post studia Galliarum, quae vel florentissima sunt, misit Romam non parcens sumptibus et absentiam filii spe sustinens futurorum, ut ubertatem Gallici nitoremque sermonis gravitas Romana condiret nec calcaribus in te sed frenis uteretur, quod et in disertissimis viris Graeciae legimus, qui Asianum tumorem Attico siccabat sale et luxuriantes flagellis vineas falcibus reprimebant, ut eloquentiae toreularia non verborum pampinis, sed sensuum quasi uvarum expressionibus redundarent.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 6:1)
"Vixeratque cum viro annis septem a virginitate sua et erat vidua annis octoginta quattuor nec recedebat de templo ieiuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die."
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 2:9)
Semper in comitatu suo virgines ac viduas et ipsas graves feminas habuit sciens ex lascivia puellarum saepe de dominarum moribus iudicari et, qualis quaeque sit, talium consortio delectari.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 3:20)
Tu quoque, virgo vel vidua, cur tam longo viri sermone retinens?
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 3:29)
exul ab octava Marius bibit et fruitur dis iratis, at tu victrix provincia ploras.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I15)
viduas tantum aspernatus.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV2)
nam quae comoedia, mimus quis melior plorante gula?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V75)
inmemor illa domus et coniugis atque sororis nil patriae indulsit, plorantesque improba natos, utque magis stupeas, ludos Paridemque reliquit, sed quamquam in magnis opibus plumaque paterna et segmentatis dormisset parvula cunis, contempsit pelagus;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI40)
vidua est, locuples quae nupsit avaro.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI66)
aut odit pueros aut ficta paelice plorat, uberibus semper lacrimis semperque paratis in statione sua atque expectantibus illam, quo iubeat manare modo;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI140)
dicet quis viduam praegnatem fecerit et quo mense, quibus verbis concumbat quaeque, modis quot.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI215)
"tota vix hoc ego nocte redemi te plorante foris;"
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX35)
ploratur lacrimis amissa pecunia veris.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII51)
dicere vix possis quam multi talia plorent et quot venales iniuria fecerit agros Sed qui sermones, quam foedae bucina famae!
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV50)

SEARCH

MENU NAVIGATION