라틴어 문장 검색

sed fratrem pro fratre posuit poetica licentia, ut "quas illi Philomela dapes" pro 'Progne', item "re- vocato a sanguine Teucri" pro 'Dardani':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 892)
furit mugitibus aether poetice convertit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1501)
et campum horrentem f. i. g. ecbasis poetica:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1611)
quod per periphrasin et allegoriam poeticam indicat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 2914)
et hoc poetice dicit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 5326)
licet ipse paulo post dicat "crepitantiaque aera secutae Dictaeo caeli regem pavere sub antro". sed hoc poeticum est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 663)
hic poetice masculino, referens se ad puerum, qui in hunc florem dici- tur esse conversus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1823)
neque enim statim Epicu- reus debet videri, si libertate poetica ait "illo Vergilium me tempore dulcis alebat Parthenope, studiis florentem ignobilis oti". his quidam signis atque haec exempla secuti e. a. p. d. mentis locum hunc plenius est exsecutus in sexto, quem hoc loco breviter colligit, ut probet etiam apes partem habere divini- tatis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2194)
haec autem non sunt per poeticam licentiam dicta, sed ex Aegyptiis tracta sunt sacris:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3633)
studiis florentem ignobilis oti id est artis poeticae, quam otium ignobile appellavit, nequid de se videretur arrogans dicere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 5636)
Erat summa gravitas, erat cum gravitate iunctus facetiarum et urbanitatis oratorius, non scurrilis lepos, Latine loquendi accurata et sine molestia diligens elegantia, in disserendo mira explicatio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 38장 2:4)
sed adiunxit etiam et litterarum scientiam et loquendi elegantiam, quae ex scriptis eius, quorum similia nulla sunt, facillime perspici potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 42장3)
Nam Scaevolae dicendi elegantiam satis ex eis orationibus, quas reliquit, habemus cognitam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 44장 2:4)
ergo illam patris elegantia tinctam vidimus et filias eius Avis ambas, quarum sermo mihi fuit notus, et neptes Licinias, quas nos quidem ambas, hanc vero Scipionis etiam tu, Brute, credo, aliquando audisti loquentem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 58장 1:7)
Itaque cum ad hanc elegantiam verborum Latinorum - quae, etiam si orator non sis et sis ingenuus civis Romanus, tamen necessaria est - adiungit illa oratoria ornamenta dicendi, tum videtur tamquam tabulas bene pictas conlocare in bono lumine.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 75장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION