라틴어 문장 검색

quod ubi audivit, commotus Crassus surrexit omnesque admirati maiorem aliquam esse causam eorum adventus suspicati sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 12:2)
' 'Id me hercule' inquit Catulus 'admirans illud iam mirari desino, quod multo magis ante mirabar, hunc, cum haec nesciret, in dicendo posse tantum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 59:6)
Tum Catulus 'ego vero' inquit 'in vobis hoc maxime admirari soleo, quod, cum inter vos in dicendo dissimillimi sitis, ita tamen uterque vestrum dicat, ut ei nihil neque a natura denegatum neque a doctrina non delatum esse videatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 126:1)
sed Aristoteles, is, quem ego maxime admiror, posuit quosdam locos, ex quibus omnis argumenti via non modo ad philosophorum disputationem, sed etiam ad hanc orationem, qua in causis utimur, inveniretur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 152:2)
illud quidem admiror, te nobis in eo genere tribuisse tantum et non huius rei quoque palmam [ut ceterarum] Crasso detulisse.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 227:5)
vel quod admirantur omnes acumen uno saepe in verbo positum maxime respondentis, non numquam etiam lacessentis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 236:5)
"Non pol" inquit "audeo, nam me ad famosas vetuit mater accedere."
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 277:3)
in quo admirari soleo non equidem istos, qui nullam huic rei operam dederunt, sed hominem in primis disertum atque eruditum, Philippum, qui ita solet surgere ad dicendum, ut quod primum verbum habiturus sit, nesciat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 316:1)
et cum humanitatem et facilitatem agnoscimus tuam, tum admiramur istam scientiam et copiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 362:2)
Equidem etiam hoc me adsecutum puto, quod magno sum levatus errore et illa admiratione liberatus, quod multis cum aliis semper admirari solebam, unde esset illa tanta tua in causis divinitas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 362:3)
neque eo minus eloquentiam tuam et multo magis virtutem et diligentiam admiror et simul gaudeo iudicium animi mei comprobari, quod semper statui neminem sapientiae laudem et eloquentiae sine summo studio et labore et doctrina consequi posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 363:1)
neque vero, qui non dicat quod intellegamus, hunc posse quod admiremur dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 38:3)
nemo enim umquam est oratorem, quod Latine loqueretur, admiratus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 52:3)
Ferro saeptus possidet sedis sacras, incidat, aspiciat, admiretur, stupescat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 102:5)
Illud autem ne quis admiretur, quonam modo haec vulgus imperitorum in audiendo notet, cum in omni genere tum in hoc ipso magna quaedam est vis incredibilisque naturae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 195:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION