라틴어 문장 검색

namque dum instrueretur aries vetustus et dissolutus, ut facile veheretur, omni arte omnique virium nisu, et oppugnatorum vineae firmitudine summa defensabatur, tormenta nihilo minus et lapidum crebritas atque fundarum ex utraque parte plurimos consumebant, et aggerum moles incrementis celeribus consurgebant, acriorque in dies adulescebat obsidio, multis nostrorum idcirco cadentibus, quod decernentes sub imperatoris conspectu, spe praemiorum, ut possint facile qui essent agnosci, nudantes galeis capita, sagittariorum hostilium peritia fundebantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 12:2)
Pluteos igitur prae se ferentes oppugnatores, cratesque densius textas, sensim incedentes et caute, murorum ima suffodere ferramentorum multitudine conabantur, aptas plerique vehentes ad mensuram moenium scalas, iamque parietibus paene contigui pars lapidibus volutis in pronum collisi, pars confixi stridentibus iaculis, retroque gradientes, averterunt secum omnes alios metu similium a proposito pugnandi detortos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 6:1)
Quae quoniam, incendio celeri, ponderibusque trepide superstantium inclinatae, prociderunt in flumen, armatorum aliqui per earum fastigia interibant, eminus confixi tormentis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 10:3)
Cum autem sol per Cancri sidus coeperit vehi, augescens ad usque transitum eius in Libram, diebusque centum sublatius fluens, minuitur postea, et mitigatis ponderibus aquarum, navibus antea pervios equitabiles campos ostendit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 12:2)
Ubi cum introierit civitatis capacissimae portas, sinistra porticus subito lapsa, subter tendentes quinquaginta milites exceptis plurimis vulneratis, tignorum tegularumque pondere magno collisit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 2장 6:2)
Nam muro saxeo huius modi moles imposita disiectat quidquid invenerit subter concussione violenta, non pondere.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 4장 5:2)
Conseruntur autem eius frontalibus trisulcae cuspides praeacutae, ponderibus ferreis graves, qualia nobis pictores ostendunt fulmina vel fictores, ut quicquid petierit, aculeis exsertis abrumpat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 4장 12:1)
In quo loco greges cervorum plures inventi sunt, quorum alii confixi missilibus, alii ponderibus inlisi remorum, ad satietatem omnes paverunt;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 1장 5:2)
Verum ubi vimineas crates prae se ferentes, oppugnatores iam moenia perurgerent, cum sagittariis funditores, alii quin etiam saxa volventes ingentia, cum facibus et malleolis eos longius propulsabant, tum aptatae ligneis sagittis ballistae, flexus stridore torquebantur, creberrima spicula funditantes, et scorpiones quocumque manus peritae duxissent, rotundos lapides evibrabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 16:1)
Iamque vineis et residuis omnibus, quae poscebat obsidium, paratis, vigilia secunda praecipiti, cum nox casu lunari nitens splendore, his qui propugnaculis insistebant, aperte cuncta monstraret, repente in unum pondus coacta, multitudo patefactis subito portis erupit, cohortemque nec opinantem adorta nostrorum, cecidit complures, inter quos etiam tribunus peremptus est, periculum propulsare conatus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 5장 8:1)
Perrupissetque civitatis aditus lapsorum agminibus mixtus, ni dux Victor nomine manibus erectis prohibuisset et vocibus, et ipse umerum sagitta praestrictus, et timens ne intra moenium ambitus rapidus miles inconsulte repertus nullosque inveniens exitus, multitudinis pondere circumveniretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 6장 13:1)
Pulsis igitur pondere magnarum virium Parthis, miles solis cursu flammeo diu lassatus, signo in receptum dato ex more, in tentoria repedat ad audenda deinceps maiora sublatus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 1장 18:2)
Moratum paulisper Antiochiae principem, curarumque ponderibus diversis afflictum, exeundi mira cupiditas agitabat:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 10장 4:1)
Et quia se quaeri industria didicerat magna, vitans gravioris invidiae pondus, ad abdita longiusque remota, discessit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 6장 4:1)
si rebellem et oppugnatorem internae quietis, ut ferebatur, amplas eis memorabilis facti oportuerat deferri mercedes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 9장 10:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION