라틴어 문장 검색

Per idem tempus L. Piso pontifex, rarum in tanta claritudine, fato obiit, nullius servilis sententiae sponte auctor et quoties necessitas ingrueret sapienter moderans.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 10장8)
factum ex eo senatus consultum, viderent pontifices quae retinenda firmandaque haruspicum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 15장6)
et Vibidiam, virginum Vestalium vetustissimam, oravit pontificis maximi auris adire, clementiam expetere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 32장5)
addidit Claudius sacra ex legibus Tulli regis piaculaque apud lucum Dianae per pontifices danda, inridentibus cunctis quod poenae procurationesque incesti id temporis exquirerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 8장3)
cohibita artius et aedilium potestas statutumque quantum curules, quantum plebei pignoris caperent vel poenae inrogarent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 28장7)
medio tribunal sedem curulem et sedes effigiem Neronis sustinebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 29장7)
'si te privatus lege curiata apud pontifices, ut moris est, adoptarem, et mihi egregium erat Cn.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 15장2)
Valentem et Caecinam pro contione laudatos curuli suae circumposuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 59장8)
tum Helvidius Priscus praetor, praeeunte Plautio Aeliano pontifice, lustrata suovetaurilibus area et super caespitem redditis extis, Iovem, Iunonem, Minervam praesidesque imperii deos precatus uti coepta prosperarent sedisque suas pietate hominum inchoatas divina ope attollerent, vittas, quis ligatus lapis innexique funes erant, contigit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 53장7)
in qua reputans magnitudinem aeris alieni, cum mane ad comitia descenderet, praedixisse matri osculanti fertur domum se nisi pontificem non reuersurum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 13장 1:2)
Conuersus hinc ad ordinandum rei publicae statum fastos correxit iam pridem uitio pontificum per intercalandi licentiam adeo turbatos, ut neque messium feriae aestate neque uindemiarum autumno conpeterent;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 40장 1:1)
curulis triumphos tris egit, Delmaticum, Actiacum, Alexandrinum, continuo triduo omnes.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 22장 1:3)
cum mane pro aede Capitolini Iouis paululum curuli sella praesedisset, honore abiit suffecto alio in locum suum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 26장 3:4)
rursus commissione ludorum, quibus theatrum Marcelli dedicabat, euenit ut laxatis sellae curulis compagibus caderet supinus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 43장 5:2)
quare et pontifex in locum P. Scipionis substitutus et ad deducendas in Galliam colonias, in quis Narbo et Arelate erant, missus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 4장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION