라틴어 문장 검색

ergo ubi purpurea porrectum in veste locavit agrestem, veluti succinctus cursitat hospes continuatque dapes nec non verniliter ipsis fungitur officiis, praelambens omne quod adfert.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Rusticani otii commoda cum urbanae vitae molestiis contendit. 1:20)
adfertur squillas inter murena natantis in patina porrecta.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Avarum inepte prodigum salse describit.23)
iam illa minora, in quibus maxime studiosi eius rei fatigantur, qui verba paulum declinata varie et multipliciter ad veritatem reducunt aut correptis aut porrectis, aut adiectis aut detractis, aut permutatis litteris syllabisve.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 252:1)
semivocales geminare diu non fuit usitatissimi moris, atque e contrario usque ad Accium et ultra porrectas syllabas geminis, ut dixi, vocalibus scripserunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 280:1)
si vero porrecti utrinque undeviceni singulis distent, non plures intus quadratos habebunt, quam per quot ducetur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 375:1)
Igitur in eo colle, quem transuerso itinere porrectum docuimus, Iugurtha extenuata suorum acie consedit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 49장1)
Cui sive adgeruntur vulgaria bona, supra res suas eminet, sive aliquid ex istis vel omnia casus excussit, minor non fit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 36 6:3)
Numquam autem vera tibi opinio talis videbitur, nisi animum adleves et te ipse interroges, si res exegerit, ut pro patria moriaris et salutem omnium civium tua redimas, an porrecturus sis cervicem non tantum patienter, sed etiam libenter.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 27:1)
Praeteri istos gradus divitum et magno adgestu suspensa vestibula;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 12:3)
Hoc fimo tinctum in scrobem demisit, deinde terram non adgessit tantum, sed calcavit et pressit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 17:3)
hunc fraude nunc conaris et furto aggredi, quem non Achilles ense violavit fero, quamvis procacem torvus armasset manum, non melior Aiax morte decreta furens, non sola Danais Hector et bello mora, non tela Paridis certa, non Memnon niger, non Xanthus armis corpora immixta aggerens fluctusque Simois caede purpureos agens, non nivea proles Cycnus aequorei dei, non bellicoso Thressa cum Rheso phalanx, non picta pharetras et securigera manu peltata Amazon?
(세네카, 아가멤논 5:3)
Non est, quod nimius animi Macedonas et Graecos et Caras et Persas et nationes discriptas in exercitum suspiciat, nec hoc sibi praestitisse regnum a Thraciae angulo porrectum usque ad litus incogniti maris iudicet.
(세네카, 행복론, Liber V 27:2)
Quid opes opibus adgeritis ?
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 68:5)
infinitis porrectae spatiis ambulationes et urbium solo aedificatae domus non nos prope a publico excludunt?
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Domus cum arboee exusta.25)
aggeritur omnis silva et alternae trabes in astra tollunt Herculi angustum rogum:
(세네카, Hercules Oetaeus 24:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION