라틴어 문장 검색

tunc omnia rebar consilio firmata dei, qui lege moveri sidera, qui fruges diverso tempore nasci, qui variam Phoeben alieno iusserit igni compleri Solemque suo, porrexerit undis litora, tellurem medio libraverit axe.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:3)
Orantem sequitur clamor cunctaeque profanas porrexere manus inventaque tristia laudant.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:54)
percurritur Haemus, deseritur Rhodope Thracumque per ardua tendunt, donec ad Herculei perventum nominis urbem.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:170)
turris per geminos, flammis vicinior, amnes porrigitur solidoque rigens adamante sinistrum proluit igne latus;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:277)
Talibus invitat donis dextraque gerendum diva simul porrexit ebur;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:190)
"O sociae, mecum thalami quae iure perosae virgineo gelidos percurritis agmine montes, cernitis ut Latio superi communibus ornent hunc annum studiis?
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:129)
Calidis vero et siccioribus locis in omnem partem iugum porrigendum est, ut prorepentes undique pampini iungantur, et condensati camerae more, terram sitientem obumbrent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 17장 8:1)
Quidam eam partem, quam nos praecipitamus, supra iugum porrigunt et crebris viminibus innexis continent;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 20장 4:1)
Ultima est conditio stratarum vitium, quae ab enata stirpe confestim velut proiectae per humum porriguntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 4장 2:1)
Vites in ultimo scrobe deponi oportet, materiasque earum per scrobem porrigi, deinde ad arborem erigi;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 21:2)
nam subest aspera cutis, et velut quaedam porrige Cui primo quoque tempore occurrendum est, ne totam progeniem coinquinet, si quidem celeriter cum et alia pecora, tum praecipue oves contagione vexentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 6:4)
sed hostes, donec agmen per saltus porrigeretur, immoti, dein latera et frontem modice adsultantes, tota vi novissimos incurrere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 51장9)
nam medio montium et paludum porrigebatur planities, quae tenuem aciem pateretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 64장10)
Ambigua gens ea antiquitus hominum ingeniis et situ terrarum, quoniam nostris provinciis late praetenta penitus ad Medos porrigitur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 56장1)
Ad ea Tiberius laudata pietate Seiani suisque in eum beneficiis modice percursis, cum tempus tamquam ad integram consultationem petivisset, adiunxit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 40장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION