라틴어 문장 검색

Rex autumnali tempore de Reganesburg iter navigio faciens usque ad fossatum magnum inter Alcmana et Radantia pervenit, ibique missi apostolici cum magnis muneribus praesentati sunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 793 111:2)
Ibi nuntiatur ei, legatos Aaron Amir al Mumminin regis Persarum portum Pisas intrasse.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 801 150:2)
Ipsius anni mense Octobrio Isaac Iudeus de Africa cum elefanto regressus Portum Veneris intravit;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 801 152:1)
et legati, qui dudum ante quattuor fere annos ad regem Persarum missi sunt, per ipsas Grecarum navium stationes transvecti ad Tarvisiani portus receptaculum nullo adversariorum sentiente regressi sunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 806 175:2)
Ibi iterum in quodam portu eiusdem insulae cum classe, cui Burchardus praeerat, proelio decertaverunt victique ac fugati sunt, amissis tredecim navibus et plurimis suorum interfectis.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 807 180:3)
Godofridus vero, priusquam reverteretur, distructo emporio, quod in oceani litore constitutum lingua Danorum Reric dicebatur et magnam regno illius commoditatem vectigalium persolutione praestabat, translatisque inde negotiatoribus, soluta classe ad portum, qui Sliesthorp dicitur, cum universo exercitu venit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 808 185:3)
utramuis clementer nauigantem dies alter in portu sistit.
(아풀레이우스, 플로리다 15:2)
quippe, si fides fabulis, Orpheus exilio desolatus, Arion nauigio praecipitatus, ille immanium bestiarum delenitor, hic misericordium beluarum oblectator, ambo miserrimi cantores, quia non sponte ad laudem, sed necessario ad salutem nitebantur eos ego impensius admirarer, si hominibus potius quam bestiis placuissent.
(아풀레이우스, 플로리다 17:19)
"Hac enim sitarchia navigium Veneris indiget sola, ut in nocte pervigili et oleo lucerna et vino calix abundet."
(아풀레이우스, 변신, 2권 11:8)
"qui dies copulas nuptiarum affirmet, qui fundamenta moenium perpetuet, qui negotiatori commodus, qui viatori celebris, qui I navigiis opportunus;"
(아풀레이우스, 변신, 2권 12:6)
"Nec setius tibi pigrum fluentum transi meanti quidam supernatans senex mortuus putres attollens manus orabit ut eum intra navigium trahas:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:143)
inibi portus etiam tutissimum navium receptaculum magno frequentatur populo.
(아풀레이우스, 변신, 10권 35:3)
"Multis et variis exanclatis laboribus magnisque Fortunae tempestatibus et maximis actus procellis ad portum quietis et aram misericordiae tandem."
(아풀레이우스, 변신, 11권 15:1)
tutusque prosperitate ventorum ferentium Augusti portum celerrime ac dehinc carpento pervolavi, vesperanus quam dies insequebatur Iduum Decemblium sacrosanctam istam civitatem accedo.
(아풀레이우스, 변신, 11권 26:3)
et ad portum destinatum
(ARCHIPOETA, II53)

SEARCH

MENU NAVIGATION