라틴어 문장 검색

Linquit aues que sumit auis de uespere nomen Nec timet oppositi castra iuuare chori.
(ANONYMUS NEVELETI, De quadrupedibus et auibus 47:3)
postridie igitur maximo studio ingens hominum frequentia conuenere;
(아풀레이우스, 플로리다 16:13)
"mihi denique quod poculis vesperi minus temperavi, nox acerba diras et truces imagines obtulit, ut adhuc me credam cruore humano aspersum atque impiatum."
(아풀레이우스, 변신, 1권 16:13)
"Vesperi quoque cum somno concedere,?"
(아풀레이우스, 변신, 2권 6:14)
"audivi vesperi, meis his, inquam, auribus audivi, quod non celerius sol caelo ruisset noctique ad exercendas inlecebras magiae maturius cessisset, ipsi soli nubilam caliginem et perpetuas tenebras comminantem."
(아풀레이우스, 변신, 3권 14:16)
"Atque utinam vesperi de more nobis parassem corollas aliquas, ne moram talem patereris vel noctis unius:"
(아풀레이우스, 변신, 3권 22:8)
deiectis auribus iam furentes infestis calcibus insequuntur, et abigor quam procul ab hordeo quod apposueram vesperi meis manibus illi gratissimo famulo.
(아풀레이우스, 변신, 3권 23:8)
Postridie vero, cum inluxisset dies cui solebant fauces ventresque se parare, nuntiatur mihi nonnullos eorum etiam, qui sermoni aderant, nondum a murmuratione cessasse tantumque in eis valere vim pessimae consuetudinis, ut eius tantum voce uterentur et dicerent:
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 8:1)
Postridie nostris ad inponendum perditis metum, quod videbatur, apud acta dicere volentibus publica iura negata sunt, eodemque ipso die, ne vel divinitus terrerentur, grando lapidationibus reddita est;
(아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 8:6)
Itaque M. Varro, in satura quae inscripta est Nescis Quid Vesper Vehat, superfuisse dicit immodice et intempestive fuisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXII 5:1)
Venit ad senatum postridie matrum familias caterva.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXIII 11:1)
Deinde dictator iubet postridie magistrum equitum arcessi:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XIX 9:2)
VERRIUS FLACCUS, in quarto De Verborum Significatu, dies qui sunt postridie Kalendas, Nonas, Idus, quos vulgus imperite nefastos dicit, propter hanc causam dictos habitosque atros esse scribit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XVII 2:1)
Urbe, inquit, a Gallis Senonibus recuperata, L. Atilius in senatu verba fecit, Q. Sulpicium tribunum militum, ad Alliam adversus Gallos pugnaturum, rem divinam dimicandi gratia postridie Idus fecisse;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XVII 3:1)
compluresque alii senatores recordari sese dixerunt, quotiens belli gerendi gratia res divina postridie Kalendas, Nonas, Idus a magistratu populi Romani facta esset, eius belli proximo deinceps proelio rem publicam male gestam esse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XVII 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION