라틴어 문장 검색

neque enim stulte Appius, qui, simul atque Dolabella accessit ad tribunal, introierat in urbem triumphique postulationem abiecerat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 6 1:2)
illud mihi occurrit, quod inter postulationem et nominis delationem uxor a Dolabella discessit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 6 1:11)
nam sic est a populo et non infimo quoque approbatum, ut maiorem Appio dolorem fama quam postulatio attulerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 11 3:5)
multi clarissimi viri, cum rei p. darent operam, annum petitionis suae non obierunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 25 2:4)
, etsi etiam sine eo rationes expeditas haberes, tamen splendidiorem petitionem tuam, si modo ista ex sententia confecta essent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 25 2:8)
scilicet id agitur utrum hac petitione an proxima praetor fias, non ut ita de re p. mereare, omni honore ut dignissimus iudicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 26 2:7)
sed is ambitus excitari videtur ut ego omnia pertimescam totamque petitionem Lamiae mihi sustinendam putem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 17 1:4)
velim igitur, mi Brute, tibi persuadeas nihil me maiore studio a te petere, nihil te mihi gratius facere posse quam si omnibus tuis opibus, omni studio Lamiam in petitione iuveris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 17 2:2)
deinde versatus in utrisque subselliis optima et fide et fama iam ante hanc commutationem rei p. petitioni sese dedit honoremque honestissimum existimavit fructum laboris sui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 10 2:4)
ac petitionis quidem tuae ratio mihi semper fuit explorata, sed tamen navare operam volebam ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 13 1:2)
ad consulatus petitionem is se venturum, neque se iam velle absente se rationem haberi suam ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 12 3:4)
de te a Magnetibus ab Sipylo mentio est honorifica facta, cum te unum dicerent postulationi L. Sesti Pansae restitisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 9 2:2)
contulit se ad eius competitores, sed ita totam ut petitionem ipse solus etiam invitis illis gubernaret, tota ut comitia suis, ut dictitabat, umeris sustineret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 9장 3:3)
se a te postea defensum in periculo capitis, adiutum in petitione praeturae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 25장 2:5)
at etiam si desertum vadimonium esset, tamen in ista postulatione et proscriptione bonorum improbissimus reperiebare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 18장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION