라틴어 문장 검색

At si inanis est homo, et crura eius contrahuntur, interponenda potio apsinthi est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 18장24)
postero die utique a potione abstinere, die tertio utique in balneum ire;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 18장28)
19 Sed hic quidem morbus et acutus est, et inter intestina stomachumque versatur sic, ut cuius potissimum partis sit, non facile dici possit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 19장1)
Nisi finito vero tormento recte neque cibus neque potio adsumitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 21장10)
cibos potionesque eas, quae adstringunt alvum . . . Si vetustior morbus est, ex inferioribus partibus tepidum infundere vel tisanae cremorem vel lac vel adipem liquatam vel medullam cervinam vel oleum vel cum rosa butyrum vel cum eadem album crudum ex ovis vel aquam, in qua lini semen decoctum sit, vel si somnus non accedit, vitellos cum aqua, in qua rosae floris folia cocta sint:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 22장16)
Si pluribus diebus nihil remedia alia iuverunt vetusque iam vitium est, aquae bene frigidae potio adsumpta ulcera adstringit et initium secundae valetudinis facit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 22장25)
Sed ubi venter suppressus est, protinus ad calidam potionem revertendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 22장26)
At si sanguis profluit, cibit potionesque esse debent, quae adstringant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 22장31)
et cibos potionesque adsumat, quae alvum adstringunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 23장6)
Interpositis deinde tribus horis duas potiones sumat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 24장7)
Potio esse debet egelida et frigidae propior;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 25장14)
si mansit, abstinere non solum a cibo sed etiam a potione.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 26장9)
Frigidam autem adsidue potionem esse debere contra priores auctores Asclepiades affirmavit, et quidem quam frigidissimam.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 26장20)
Id gustu non insuave est, quandocumque opus est, adsumptum, leniter sine ulla stomachi noxa ventrem tenet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 26장35)
Quod genus significo, quotiens potionem dandam esse dico, quae astringat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 26장48)

SEARCH

MENU NAVIGATION