라틴어 문장 검색

Hisque ad multorum exitium ita formatis, ipse spe potiorum ad imperatoris pervolat castra, excitaturus calumnias consuetas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 8장 5:1)
Ut igitur multa quaeque consumpta sunt in apparatu regio, pro meritis cuilibet munera reddita, secunda Orfiti praefectura, transcurso Ocriculo, elatus honoribus magnis, stipatusque agminibus formidandis, tamquam acie ducebatur instructa, omnium oculis in eum contuitu pertinaci intentis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 10장 4:1)
Sed paulo postea uno ex his Gundomado, qui potior erat, fideique firmioris, per insidias interempto, omnis eius populus cum nostris hostibus conspiravit et confestim Vadomarii plebs (ipso invito, ut asserebat) agminibus bella cientium barbarorum sese coniunxit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 17:3)
Tune Iulianus, ut erat fortuna sui spectatior, meritisque magis quam imperio potens, Augustus acclamatione concordi totius exercitus appellatus, ut agentes petulantius milites increpabat, id se nec sperare nec adipisci velle iurando confirmans.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 64:1)
Duxerat potior cum ceteris Sarmatis etiam Rumonem et Zinafrum et Fragiledum subregulos, plurimosque optimates, cum impetrandi spe similia petituros.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장 11:1)
et super his insularem anfractum, aditu Parthisci paene contiguum, amnis potior ambiens, terrae consortio separavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 4:3)
mussantesque audiebantur interdum, fortunae non meriti fuisse quod evenit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 11:2)
Postremo ego quoque hostilis vocabuli spolium prae me fero, secundo Sarmatici cognomentum, quod vos unum idemque sentientes, mihi (ne sit arrogans dicere,) merito tribuistis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 32:1)
Post hunc dicendi finem contio omnis alacrior solito, aucta spe potiorum et lucris, vocibus festis in laudes imperatoris adsurgens, deumque ex usu testata non posse Constantium vinci, tentoria repetit laeta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 32:2)
Quo fidenter ad haec patranda digresso, ipse anni tempore opportuno, ad expeditionem undique milite convocato, profectus, id inter potissima mature duxit implendum, ut ante proeliorum fervorem, civitates multo ante excisas ac vacuas introiret, receptasque communiret, horrea quin etiam exstrueret pro incensis, ubi condi possit annona, a Britanniis sueta transferri.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 2장 3:1)
Excogitatum est ergo ut ardente superposita lampade, et circumligata ne rueret, iumentum solum quod earn vehebat solutum, sine rectore laevorsus ire permitteretur, cum nos ad montanos excessus dextra positos tenderemus, ut praelucere sebalem facem duci lenius gradienti, Persae credentes, eum tenerent potissimum cursum;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 6장 15:1)
Hinc quasi in sacrilegos violati saeviens templi, temeratumque tot regum et gentium dominum praedicans, eruendae urbis apparatu nisibus magnis instabat, et orantibus potissimis ducibus ne profusus in iram a gloriosis descisceret coeptis, leni summatum petitione placatus, postridie quoque super deditione moneri decreverat defensores.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 1장 6:1)
Dum apud Amidam hac partium destinatione pugnatur, Ursicinus maerens, quod ex alterius pendebat arbitrio, auctoritatis tune in regendo milite potioris, Sabinianum etiam tum sepulcris haerentem, crebro monebat, ut compositis velitaribus cunctis, per imos pedes montium occultis itineribus properarent, quo levium armorum auxilio, siqua fors iuvisset, stationibus interceptis, nocturnas hostium aggrederentur excubias, quae ingenti circumitu vallaverant muros, aut lacessitionibus crebris occuparent obsidioni fortiter adhaerentes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 3장 1:1)
Inopes nos consilii, et quid opponi deberet saevientibus ambigentes, id potissimum aegre eisdem assentientibus, tandem elegimus, ut quoniam ultra ferri non poterant, paulisper morati, custodias aggredi permitterentur hostiles, quae non procul erant a coniectu locatae telorum, ut eis perruptis, pergerent prorsus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 6장 5:1)
Antoninus quidam ex mercatore opulento rationarius apparitor Mesopotamiae ducis, tunc protector exercitatus et prudens, perque omnes illas notissimus terras, aviditate quorundam nexus ingentibus damnis, cum iurgando contra potentis, se magis magisque iniustitia frangi contemplaretur, ad deferendam potioribus gratiam, qui spectabant negotium, inclinatis, ne contra acumina calcitraret, flexus in blanditias molliores, confessusque debitum per colludia in nomen fisci translatum, iamque ausurus immania, rimabatur tectius rei publicae membra totius, et utriusque linguae litteras sciens, circa ratiocinia versabatur, qui vel quarum virium milites ubi agant, vel procinctus tempore quo sint venturi describens, itidem armorum et commeatuum copiae, aliaque usui bello futura, an abunde suppetant indefessa scitatione percontans.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 5장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION