라틴어 문장 검색

nam deus optanti prospera signa dedit, te quoque victorem Tarpeias scandere in arces laeta coronatis Roma videbit equis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 123)
state coronati plenum ad praesaepe iuvenci:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권369)
te duo diversa domini de parte coronant binaque serta tibi binaque liba ferunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권402)
"ante tamen posito tura dedere foco, ante coronarunt puppem et sine labe iuvencam mactarunt operum coniugiique rudem, est locus, in Tiberim qua lubricus influit Almo et nomen magno perdit in amne minor:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권216)
"illa patres in honore pio matresque tuetur, illa comes pueris virginibusque venit, illa datos fasces commendat eburque curule, illa coronatis alta triumphat equis."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권27)
ebrius ad durum formosae limen amicae cantat, habent unctae mollia serta comae, nulla coronata peraguntur seria fronte, nec liquidae vinctis flore bibuntur aquae;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권209)
fert missos Vestae pura patella cibos, ecce coronatis panis dependet asellis, et velant scabras florida serta molas, sola prius furnis torrebant farra coloni ( et Fornacali sunt sua sacra deae):
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권194)
in Tiberis ripa munera regis habet, pars pede, pars etiam celeri decurrite cumba, nec pudeat potos inde redire domum, ferte coronatae iuvenum convivia lintres, multaque per medias vina bibantur aquas, plebs colit hanc, quia qui posuit, de plebe fuisse fertur et ex humili sceptra tulisse loco.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권505)
Illa forte die castae de more puellae vertice supposito festas in Palladis arces pura coronatis portabant sacra canistris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 60:2)
Silva coronat aquas cingens latus omne, suisque frondibus ut velo Phoebeos submovet ictus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 39:3)
Templa coronantur, bellatricemque Minervam cum Iove disque vocant aliis, quos sanguine voto muneribusque datis et acerris turis honorant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 28:1)
summum myrteta coronant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 31:7)
Aeneadae gaudent caesoque in litore tauro torta coronatae solvunt retinacula navis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 61:7)
hic tibi sic redeat superato victor ab hoste, inque coronatis fulgeat altus equis, - parce, precor, fulmenque tuum, fera tela, reconde, heu nimium misero cognita tela mihi!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 176)
nos procul expulsos communia gaudia fallunt, famaque tam longe non nisi parva venit, ergo omnis populus poterit spectare triumphos, cumque ducum titulis oppida capta leget, vinclaque captiva reges cervice gerentes ante coronatos ire videbit equos, et cernet vultus aliis pro tempore versos, terribiles aliis inmemoresque sui, quorum pars causas et res et nomina quaeret, pars referet, quamvis noverit illa parum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 23)

SEARCH

MENU NAVIGATION