라틴어 문장 검색

Sive inde occultas vires et pabula terrae Pinguia concipiunt, sive illis omne per ignem Excoquitur vitium atque exudat inutilis humor, Seu plures calor ille vias et caeca relaxat Spiramenta, novas veniat qua sucus in herbas, Seu durat magis et venas astringit hiantes, Ne tenues pluviae rapidive potentia solis Acrior aut Boreae penetrabile frigus adurat.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 14:2)
Sed sex illi ut directi ita et innoxii, septimus, id est qui gyros efficit, crebro conversu turbat et humoribus capitis involvit spiramentum quod animam cerebro quasi omnes sensus corporis gubernanti ministrat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 4:3)
Hoc est autem spiramentum quod ambiens cerebrum singulis sensibus vim suam praestat, hoc est quod nervis et musculis corporis fortitudinem praebet.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 5:1)
Spiramentum enim cerebri, quod paulo ante diximus, adsuetum rei iam non sibi novae non pavescit hunc motum nec ministeria sua deserit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 7:2)
Sed quia necessarius animali est, locat in cavernis cerebri spiramentum de effectibus suis:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 18:1)
cuius spiramenti natura haec est ut sensus et ingerat et gubernet.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 18:2)
Septem igitur nervorum συζυγίαι de cerebri ventre nascentes vicem inplent fistularum, spiramentum sensificum ad sua quaeque loca naturali lege ducentes, ut sensum vicinis et longe positis membris animalis infundant.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 20:1)
Ita nulla in homine pars corporis sine spiramento quod in ventre cerebri locatum est et sine spinalis medullae beneficio constat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 25:1)
atque ita laxatis spiramentis effluit tabes faeculenta.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 4:3)
Peridus haec iterum circum praecordia sanguis Incaluit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:18)
nam hinc et pallor nascitur, cum se ad praecordia fugiens contrahit sanguis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 304)
huic dea unum anguem in sinum conicit et usque ad intima subdit praecordia, quae sunt loca cordi vicina, quibus sensus percipitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 3463)
nam quo modo ante fissum lignum est et sic praecordia penetrata?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 4105)
spiramenta animae definitio pulmonum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 5771)
sic Homerus Thersiten a tergo vulneratum dicit usque ad praecordia - nam ait μετάφρενα - quia eum stultum induxerat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 6305)

SEARCH

MENU NAVIGATION