라틴어 문장 검색

Susceperunt autem Hiienses monachi docente Ecgbercto ritus uiuendi catholicos sub abbate Duunchado, post annos circiter LXXX, ex quo ad praedicationem gentis Anglorum Aidanum miserant antistitem.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXII. 1:5)
Item librum de metrica arte, et huic adiectum alium de schematibus siue tropis libellum, hoc est de figuris modisque locutionum, quibus scriptura sancta contexta est.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXIV. 4:24)
magis adducor ut credam irae causam exercitui fuisse quam quod in urbe nuper direpta coloniaque nova minus praedicatione tribuni praedae fuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 542:1)
expiandae etiam vocis nocturnae quae nuntia cladis ante bellum Gallicum audita neglectaque esset mentio inlata, iussumque templum in Nova via Aio Locutio fieri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 532:1)
Aio Locutio templum propter caelestem vocem exauditam in Nova via iussimus fieri;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 556:1)
cohortatusque praedicatione vera qua in Tuscis, qua in Samnio partorum decorum exiguam appendicem Etrusci belli conficere iubet et vocis impiae poenas expetere, qua se urbem Romanam oppugnaturos minati sint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 596:2)
Metuo, ne praedicatio tua nunc meam formam exsuperet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 649)
Quamquam enim omnis locutio oratio est, tamen unius oratoris locutio hoc proprio signata nomine est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 19장 4:5)
Verbum itaque dicit conceptum mentis, et quamdam intelligentiae locutionem, quae in mente formatur, ad cujus similitudinem Unigenitus Verbum Dei, et quasi quaedam ejus intellectualis ac perpetua locutio, in cujus providentia omnium ab aeterno praefixa consistit ordinatio atque operatio.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 17:19)
Ad hoc ergo ut locutio tua bona et recta situtilisque permaneat, in primis debes cohibere spiritum tuum, ne prorumpatad os tuum, et linguam inducat ad locutionem inutilem.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 9:3)
et generaliter ad quaslibet affirmationes et negationes earum praedicatio ipsius veraciter applicatur, ut videlicet de singulis dicamus, quia hanc vel illam esse veram est necesse, quod Aristoteles intellexit cum proprietatem assignaret contradictionis, non tamen ideo ad alteram earum necessarii praedicationem absolute possumus applicare, ut veraciter dicamus quia vel hanc necesse est esse veram, vel illam necesse est esse falsam.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 34:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION