라틴어 문장 검색

sed fati monitus vicinaque funera sentit, ac sentire timet, eum vero Acherontis aperti Dira ter admoto tetigit thoraca flagello, ardet inops animi, nee tam considere regno, quam scelus et caedem et perfossi in sanguine fratris exspirare cupit, subitusque adfatur Adrastum:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권69)
unde illis et generis magnitudo et regni sublimitas floruit et tanta felicitas, ut de dei vocibus, quibus edocebantur, de promerendo deo et non offendendo praemonerentur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 4:2)
Coimus ad litterarum divinarum commemorationem, si quid praesentium temporum qualitas aut praemonere cogit aut recognoscere.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 3:1)
UT autem uidit uir Domini Ecgberct, quia nec ipse ad praedicandum gentibus uenire permittebatur, retentus ob aliam sanctae ecclesiae utilitatem, de qua oraculo fuerat praemonitus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. X.3)
et simulacra deum lacrimas fudisse tepentes fataque uocales praemonuisse boues.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 537)
at tu, nam diuum seruat tutela poetas, praemoneo, uati parce, puella, sacro, ut Messalinum celebrem, cum praemia belli ante suos currus oppida uicta feret, ipse gerens laurus:
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 554)
eius se monitu, quae acceptissima diis essent sacra instituere, sacerdotes suos cuique deorum praeficere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 206:2)
illud te, Tulle, monitum velim.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 239:4)
Romanis quoque ab eodem prodigio novendiale sacrum publice susceptum est, seu voce caelesti ex Albano monte missa - nam id quoque traditur - seu haruspicum monitu;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 328:1)
qui silentio facto monitus a proximis ut purgaret se, quod id temporis venisset, disceptatorem ait se sumptum inter patrem et filium, cura reconciliandi eos in gratiam moratum esse, et quia ea res exemisset illum diem, postero die acturum quae constituisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 514:3)
inter cetera monitum ut abstineretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 115:3)
- non ante cepit finem quam monitu deorum aqua ex lacu Albano emissa est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 541:2)
neque eam voraginem coniectu terrae, cum pro se quisque gereret, expleri potuisse, priusquam deum monitu quaeri coeptum quo plurimum populus Romanus posset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 49:2)
eorumque monitu lectisternium fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 278:2)
Fabius impedimentis in locum tutum remotis praesidioque modico imposito praemonitis militibus adesse certamen, quadrato agmine ad praedictas hostium latebras succedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 175:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION