라틴어 문장 검색

Sexto ubi quid vellet parens quidve praeciperet tacitis ambagibus patuit, primores civitatis criminando alios apud populum, alios sua ipsos invidia opportunos interemit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 553:1)
quae visa species haud per ambages arcem eam imperii caputque rerum fore portendebat, idque ita cecinere vates, quique in urbe erant quosque ad eam rem consultandam ex Etruria acciverant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 562:1)
is tum ab Tarquiniis ductus Delphos, ludibrium verius quam comes, aureum baculum inclusum corneo cavato ad id baculo tulisse donum Apollini dicitur, per ambages effigiem ingenii sui.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 575:1)
cum rex simul ira infensus periculoque conterritus circumdari ignes minitabundus iuberet nisi expromeret propere quas insidiarum sibi minas per ambages iaceret, en tibi, inquit, ut sentias quam vile corpus sit iis qui magnam gloriam vident, dextramque accenso ad sacrificium foculo inicit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 133:1)
quod primo velut temere iactum sperni, agitari deinde sermonibus coeptum est, unus ex statione Romana percontatus proximum oppidanorum iam per longinquitatem belli commercio sermonum facto, quisnam is esset qui per ambages de lacn Albano iaceret, postquam audivit haruspicem esse, vir haud intacti religione animi, causatus de privati portenti procuratione si operae illi esset consulere velle, ad conloquium vatem elicuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 173:1)
cum mittere ambages dictator iuberet et aut peragere verum indicium cogeret aut fateri facinus insimulati falso crimine senatus oblataeque vani furti invidiae, negantem arbitrio inimicorum se locuturum in vincla duci iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 167:1)
haec ludibria religionum non pudere in lucem proferre et vix pueris dignas ambages senes ac consulares fallendae fidei exquirere!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 163:1)
his ambagibus prodi simulabat hostes, quo animus militum multitudine territus restitueretur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 527:1)
cum haesitaret Hegesianax nec infitiari posset honestiorem causam libertatis quam servitutis praetexi titulo, quin mittimus ambages?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 663:1)
cum adversus id quoque misceri ambages cerneret, inviolato fallaci nuntio, quod vix speraverat ipse posse contingere, retro ad Histrum perpopulati Thraciam, qua vicina erat viae, redierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 326:1)
sed quaeso, ambages, mulier, mitte atque hoc age.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 4, scene 2148)
quid opust me multas agere ambages?
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 5, scene 112)

SEARCH

MENU NAVIGATION