라틴어 문장 검색

satis superque me benignitas tua ditavit, haud paravero quod aut avarus ut Chremes terra premam, discinctus aut perdam nepos.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 19)
ea desiderat nomenclationem, blanditiam, adsiduitatem, benignitatem, rumorem, spem in re publica.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 9장 12:2)
benignitas autem late patet.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 9장 15:1)
ergo et illi captavit ex ipsa praestantia animi favorem et locum lacrimarum eius ipse successit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 43:2)
itaque idem Cicero, quanquam preces non dat Miloni, eumque potius animi praestantia commendat, accommodavit tamen ei verba, convenientes etiam forti viro conquestiones:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 45:1)
nec immerito quidam quanquam in dicendo mediocres hac tamen altercandi praestantia meruerunt nomen patronorum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 226:3)
sed plurimum ex his valet animi praestantia, quam nec metus frangat nec adclamatio terreat nec audientium auctoritas ultra debitam reverentiam tardet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 101:3)
ea corporis sublimitas erat, is ardor oculorum, frontis auctoritas, gestus praestantia, vox quidem non, ut Cicero desiderat, paene tragoedorum, sed super omnes, quos ego quidem audierim, tragoedos.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 105:4)
dona omnia in benignitate habebantur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 103장9)
Ex iis Bocchus cum cetera tum maxime benignitatem et studium Sullae libens accepit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 104장7)
Tum evocante ipsa vultus benignitate productus adoret ac supplicet, et diu contemplatus multum extantem superque mensuram solitorum inter nos aspici elatam, oculis mite quiddam, sed nihilominus vivido igne flagrantibus, tunc deinde illam Vergili nostri vocem verens atque attonitus emittat ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 4:2)
deinde ne deos quidem immortales ab hac tam effusa nec cessante benignitate sacrilegi neclegentesque eorum deterrent.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 10:3)
danda lex vitae, ne sub specie benignitatis inconsulta facilitas placeat, ne liberalitatem, quam nec deesse oportet nec superfluere, haec ipsa observatio restringat, dum temperat ;
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 34:2)
Quare si quis existimat nos, cum ista praecipimus, benignitatis fines introrsus referre et illi minus laxum limitem aperire, ne perperam monitiones nostras exaudivit.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 92:1)
Tune est summa virtus tribuentis, tunc benignitas, ubi ille, qui discessit, dicet sibi :
(세네카, 행복론, Liber II 12:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION