라틴어 문장 검색

misera est magni custodia census, dispositis praedives amis vigilare cohortem servorum noctu Licinus iubet, attonitus pro electro signisque suis Phrygiaque columna atque ebore et lata testudine, dolia nudi non ardent cynici;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV109)
Ille sacra et caerimonias omnemque cultum deorum inmortalium docuit, ille pontifices, augures, Salios ceteraque sacerdotia, annumque in duodecim menses, fastos dies nefastosque discripsit,ille ancilia atque Palladium, secreta quaedam imperii pignora, Ianumque geminum, fidem pacis ac belli, in primis focum Vestae virginibus colendum dedit, ut ad simulacrum caelestium siderum custos imperii flamma vigilaret:
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 28:1)
sed tua me virtus tamen et sperata voluptas suavis amicitiae quemvis efferre laborem suadet et inducit noctes vigilare serenas quaerentem dictis quibus et quo carmine demum clara tuae possim praepandere lumina menti, res quibus occultas penitus convisere possis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 6:2)
Denique cum suavi devinxit membra sopore somnus et in summa corpus iacet omne quiete, tum vigilare tamen nobis et membra movere nostra videmur, et in noctis caligine caeca cernere censemus solem lumenque diurnum, conclusoque loco caelum mare flumina montis mutare et campos pedibus transire videmur, et sonitus audire, severa silentia noctis undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 16:1)
ut melius vigilare sit ante, qua docui ratione, cavereque, ne inliciaris.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 37:4)
quippe etenim iam tum divom mortalia saecla egregias animo facies vigilante videbant et magis in somnis mirando corporis auctu.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 40:2)
quod quidem summus Homericae laudis cumulus est, quod, cum ita a plurimis adversus eum vigilatum sit, coactaeque omnium vires manum contra fecerint, Ille velut pelagi rupes inmota resistit
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, III. 1:3)
Vigilat pars magna comarum, Defenduntque caput praetenti crinibus hydri:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:26)
Aut vigila aut dormi, Nasidiane, tibi.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LIV6)
Iam Xanthus et Aethon Frena volunt, vigilat Memnonis alma parens.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXI9)
Nam vigilare leve est, pervigilare grave est.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXVIII7)
Ingenti fruor inproboque somno, Quem nec tertia saepe rumpit hora, Et totum mihi nunc repono, quidquid Ter denos vigilaveram per annos.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XVIII5)
redeo, si vigilatur et hic.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXVIII4)
et sunt, ut habemus in Livio, imperatoris verba transfugam recipientis in fidem 'quisquis es noster eris'. item vigilasne, deum gens verba sunt, quibus pontifex maximus utitur in pulvinaribus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1482)
caeduntur vigiles] modo [enim] 'vigiles' intellegendum, non qui vigilarent, sed qui solebant exercere vigilias;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2664)

SEARCH

MENU NAVIGATION