라틴어 문장 검색

Dispice an etiam Iuliopolitanis simili ratione consulendum putes, quorum civitas, cum sit perexigua, onera maxima sustinet tantoque graviores iniurias quanto est infirmior patitur.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 77 2:1)
In hac datum mihi libellum ad 'epanous' pertinentem his litteris subieci, ut tu, domine, dispiceres quid et quatenus aut permittendum aut prohibendum putares.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 922)
Superest ergo, ut ipse dispicias, an in omnibus civitatibus certum aliquid omnes, qui deinde buleutae legentur, debeant pro introitu dare.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 112 3:1)
neve domi praesume dapes, sed desine citra quam capis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 157:4)
Scientia quae praesumit magnas quaestiones solvere, necesse est comprehendat omnia quae generavit cognitio aliis in scientiae partibus, inclusa philosophia et ethica sociali.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 147:4)
Quaelibet forma operis notionem praesumit de necessitudine quam homo potest aut debet cum alio constituere.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 165:3)
157. Bonum commune praesumit personam humanam ut talem observandam, cum iuribus fundamentalibus et quae abalienari non possunt, ordinatis ad eius integralem progressionem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 204:1)
Dum latus iterabilium energiarum progressus prospectatur, cuius initium praesumi iam deberet, legitimum est id quod minus noxium est persequi aut remedia temporaria adhibere.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 216:2)
Huiusmodi paradigma efficit ut omnes putent se liberos esse usque dum praesumptam conservent libertatem consumendi, cum revera libertatem possident ii qui ad minorem partem pertinent oeconomicam et pecuniariam potestatem detinentem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 261:5)
Secundum haec Iesu verba, Abraham fides ad Eum dirigebatur, praesumpta erat quodammodo visio eius mysterii.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 24:2)
In universo suum locum ipse amittit, in natura deperditur, renuntians propriae morali responsalitati, aut absolutum se arbitrum esse praesumit, potestatem sibi tribuentem res illimitate disponendi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 105:10)
intende nostris sensibus vitamque totam dispice;
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Matutinus17)
si licet ex ethicis 1 quidquam praesumere vel si de physicis exempli aliquid, sic vipera, ut aiunt, dentibus cmoritur fusae per viscera prolis, mater morte sua, non sexu fertilis aut de concubitu distenta uterum, sed cum calet igni percita femineo, moriturum obscena maritum ore sitit patulo;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1146)
iam aliquid dispiciam.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 3, scene 553)
Hinc metuunt cupiuntque, dolent gaudentque, neque auras dispiciunt clausae tenebris et carcere caeco.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 28:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION